Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Officii tui est visitare languentes, nosse domos, matronas ac liberos earum et nobilium virorum non ignorare secreta. Officii ergo tui sit non solum oculos castos servare, sed et linguam. Numquam de formis mulierum disputes, nec alia domus, quid agatur in alia, per te noverit. Hippocrates adiurat discipulos, antequam doceat, et in verba sua iurare conpellit; extorquetque sacramento silentium; sermonem, incessum, habitum moresque describit: quanto magis nos, quibus animarum medicina commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias. Consolatores potius nos in maeroribus suis quam convivas in prosperis noverint. Facile contemnitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat.

Numquam petentes raro accipiamus rogati. Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus

p.226
miratur. Praedicator continentiae, nuptias ne conciliet. Qui apostolum legit: Superest, ut et qui habent uxores, sic sint, quasi non habentes, cur virginem cogit, ut nubat? Qui de monogamia sacerdos est, quare viduam hortatur, ut δίγαμοσ sit? Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias iubentur contemnere facultates? Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est. Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut—quod apertissimi sceleris est—aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat. Ego fame torqueor et tu iudicas, quantum ventri meo satis sit? Aut divide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat. Nolo sub occasione mea sacculus tuus plenus sit. Nemo me melius mea servare potest. Optimus dispensator est, qui sibi nihil reservat.

Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam virginitatis libello, quem sanctae Eustochiae Romae scripseram, post annos decem rursus Betheem ora reserare et confodiendum me linguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti, aut scribentes nosse cunctorum adversum nos maledicorum tela torquenda. Quos obsecro, quiescant et desinant maledicere; non enim ut adversarii, sed ut amici

p.228
scripsimus, nec invecti sumus in eos, qui peccant, sed, ne peccent, monuimus. Neque in illos tantum, sed et in nos ipsos severi iudices fuimus volentesque festucam de oculo alterius tollere nostram prius trabem eiecimus. Nullum laesi, nullus saltim descriptione signatus est, neminem specialiter meus sermo pulsavit: generalis, de vitiis disputatio est. Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se, quod talis sit, confitetur.

Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare. Gaudet animus, exultant viscera, gestit affectus hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito. Exauditae sunt preces et orationes eius. Inpetravit in unica filia, quod vivens ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo vel nulla vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus, i ut non tam laudanda sis, si vidua perseveres, quam

p.230
execranda, si id Christiana non serves, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt.

Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar, Blesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia! Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium iratusque Chremes tumido desaeviet ore. Consurgunt proceres et adversum epistolam meam turba patricia dctonabit me magum, me seductorem clamitans in terras ultimas asportandum. Addant, si volunt, et Samariten, ut domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido nec dico illud de evangelio: Sine mortui sepeliant mortuos suos. Vivit enim, qui credit in Christo, et, qui in illum credit, debet utique, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.

Facessat invidia, quam nomine Christiano malidicorum semper genuinus infigit, ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocent. Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. Honora patrem tuum, sed, si te a vero patre non separat. Tam diu

p.232
scito sanguinis copulam, quam diu ille suum noverit creatorem: alioquin David tibi protinus canet: Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet res decorem tuum, quia ipse est dominus Deus tuus. Grande praemium parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam et populi tui domusque patris oblita es, idcirco concupiscet rex decorem tuum et dicet tibi: Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te. Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur et nullos extrinsecus quaerit ornatus? Credit in Christum et hac ambitione di fata pergit ad sponsum, eundem habens dominum, quem et virum.

Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis et quasi coturnicum carnibus usque ad nausiam saturata es. Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum: quid vis rursus ingerere, quod tibi noxium fuit? Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti. Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt. An vereris, ne proles Furiana deficiat et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore et cervices eius stercore linat? Quippini? Omnes habent filios, quae habuere matrimonia, et, quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt! Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia vestra, pudici-

p.234
tiae simul et fecunditatis exemplar, Gracchos suos se genuisse laetata est? Ridiculum sperare pro certo, quod multos et non habere videas et, cum habuerint, perdidisse. Cui dimittis tantas divitias? Christo, qui mori non potest. Quem habebis heredem? Ipsum, quem et dominum. Contristabitur pater, sed laetabitur Christus; lugebit familia, sed angeli gratulabuntur. Faciat pater, quod vult, de gratulabuntur sua: non es eius, cui nata es, sed cui renata, et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo.