Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Medici, quos vocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt. An non est miseria alienis dolere vulneribus et mortuas carnes clementi secare ferro? Non horrere curantem, quod horret ipse, qui patitur, et inimicum putari? Ita se natura habet, ut amara sit veritas, blanda vitia aestimentur. Esaias iii_exemplum captivitatis futurae nudus non erubescit incedere; Heremias de media Hierusalem ad Eufraten, fluvium Mesopotamiae, mittitur, ut inter inimicas gentes, ubi est Assyrius et castra sunt Chaldaeorum, ponat περίζωμα corrumpendum: Hiezecihel stercore primum humano, dein bubulo panem de omni semente conspersum edere iubetur et uxoris interitum siccis oculis videt; Amos de Samaria pellitur: cur quaeso? Nempe ideo, quia chirurgici spiritales secantes vitia peccatorum ad paenitentiam

p.168
cohortabantur. Paulus apostolus: Inimicus, in-quit, vobis factus sum vera dicens. Et quia salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.

Unde non mirum est, si et nos vitiis detrahentes offendimus plurimos. Disposui nasum secare fetentem: timeat, qui strumosus est. Volo corniculae detrahere garrienti: rancidulam se intellegat cornix. Numquid unus in orbe Romano est, qui habeat truncas inhonesto vulnere nares? Numquid solus Onasus Segestanus cava verba et in vesicarum modum tumentia buccis trutinatur inflatis? Dico quosdam scelere, periurio, falsitate ad dignitatem nescio quam pervenisse: quid ad te, qui te intellegis innocentem? Rideo advocatum, qui patrono egeat: quadrante dignam eloquentiam nare subsanno: quid ad te, qui disertus es? Volo in nummarios invehi sacerdotes: tu, qui dives es, quid irasceris? Claudum cupio suis ignibus ardere Vulcanum: numquid hospes eius es aut vicinus, quod a delubris idoli niteris incendium submovere? Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis: quicquid dictum fuerit, in te dictum putas. In quodcumque vitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in ius vocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis. An ideo bellus videris, quia fausto vocans nomine? Quasi

p.170
non et lucus ideo dicatur, quod minime luceat, et Pareae ab eo, quod nequaquam pareant, et Eumenides Furiae, et vulgo Aethiopes vocentur argentei. Quodsi in descriptione foedorum semper irasceris, iam te cum Persio cantabo formosum: Te optent generum rex et regina, puellae Te rapiant: quiequid calcaveris tu, rosa fiat.

Dabo tamen consilium, quibus absconditis possis pulchrior apparere: nasus non videatur in facie, sermo non sonet ad loquendum, atque ita et formosus videri potes et disertus.