Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Ita et nunc, mi Marcella, Blesillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter

p.160
aestuasse, ut sciret reiciendas delicias corporis, quod paulo post vermibus exarandum sit. Venit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et surgens ministrat ei. Redolebat aliquid neglegentiae et divitiarum fasciis conligata in saeculi iacebat sepulchro, sed confremuit Iesus et conturbatus in spiritu clamavit dicens: Blesilla, exi foras. Quae vocata surrexit et egressa cum domino vescitur. Iudaei minentur et tumeant, quaerant occidere suscitatam, soli apostoli gloriantur; scit se vitam suam ei debere, cui credidit; scit se eius amplexare pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat. Corpus paene iacebat examine et anhelos artus mors vicina quatiebat. Ubi tunc erant auxilia propinquorum, ubi verba omni inaniora fumo? Nihil tibi debet, o ingrata cognatio, quae mundo periit et Christo revixit. Qui Christianus est, gaudeat; qui irascitur, non esse se indicat Christianum.