Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Egredere, quaeso, paulisper e corpore et praesentis laboris ante oculos tuos pinge mercedem, quam nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit. Qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater domini, choris occurret comitata virgineis, cum post Rubrum Mare et submersum cum suo exercitu Pharaonem tympanum tenens praecinet

p.156
responsuris: Cantemus domino; gloriose enim magnificatus est. Equum et ascensorem proiecit in mare. Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus. Tunc et ipse sponsus occurret et dicet: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea, quia ecce hiemps transiit, pluvia abiit sibi. Tunc angeli mirabuntur et dicent: Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol? Videbunt te filiae et laudabunt te reginae et concubinae te praedicabunt. Tunc et alius castitatis chorus occurret: Sarra cum nuptis veniet, filia Phanuelis Anna cum viduis. Erunt ut in diversis gregibus, carnis et spiritus, matres tuae. Laetabitur illa, quod genuit; exultabit ista, quod docuit. Tunc vere super asinam dominus ascendet et caelestem ingredietur Hierusalem. Tunc parvuli, de quibus in Esaia salvator cffatur: Ecce ego et pueri, quos mihi dedit dominus, palmas victoriae sublevantes consono ore cantabunt: Osanna in excelsis; benedictus, qui venit in nomine domini, osanna in excelsis. Tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum novum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus: Hi sunt, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt—virgines enim permanserunt; hi sunt, qui secuntur agnum, quocumque vadit. Quotienscumque te vana saeculi delectarit ambitio, quo-
p.158
tiens in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere; esse incipe, quod futura es, et audies ab sponso tuo: Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo, et opere pariter ac mente munita clamabis: Aqua multa non poterit extinguere caritatem et flumina non cooperient eam.

Abraham temptatur in filio et fidelior invenitur; Ioseph in Aegypto venditur, ut patrem pascat et fratres; Ezechias vicina morte ferretur, ut fusus in lacrimis quindecim annorum spatio proteletur ad vitam; Petrus apostolus domini passione concutitur, ut amare flens audiat: Pasce oves meas; Paulus, lupus rapax et Beniamin adulescentior, in extasi caecatur, ut videat, et repentino tenebrarum horrore circumdatus dominum vocat, quem dudum ut hominem persequebatur.

Ita et nunc, mi Marcella, Blesillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter

p.160
aestuasse, ut sciret reiciendas delicias corporis, quod paulo post vermibus exarandum sit. Venit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et surgens ministrat ei. Redolebat aliquid neglegentiae et divitiarum fasciis conligata in saeculi iacebat sepulchro, sed confremuit Iesus et conturbatus in spiritu clamavit dicens: Blesilla, exi foras. Quae vocata surrexit et egressa cum domino vescitur. Iudaei minentur et tumeant, quaerant occidere suscitatam, soli apostoli gloriantur; scit se vitam suam ei debere, cui credidit; scit se eius amplexare pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat. Corpus paene iacebat examine et anhelos artus mors vicina quatiebat. Ubi tunc erant auxilia propinquorum, ubi verba omni inaniora fumo? Nihil tibi debet, o ingrata cognatio, quae mundo periit et Christo revixit. Qui Christianus est, gaudeat; qui irascitur, non esse se indicat Christianum.