Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Haec omnia, quae digessimus, dura videbuntur ei, qui non amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere

p.150
proclamabit: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an famis? an nuditas? an periculum? an gladius? Et iterum: Certus autem sum, quia neque mors neque vita neque angelus neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque excelsum neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. Dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, involvitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis. Taceo, quod usque ad tricesimum annum ignobilis parentum paupertate contentus est: verberabatur et tacet; crucifigitur et pro crucifigentibus deprecatur. Quid, igitur, retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo. Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Haec est sola digna retributio, cum sanguis sanguine compensatur et redempti cruore Christi pro redemptore libenter obcumbimus. Quis sanctorum sine certamine coronatus est? Abel iustus occiditur; Abraham uxorem periclitatur amittere et, ne in inmensum volumen extendam, quaere et invenies singulos diversa perpessos. Solus in deliciis Salomon fuit, et forsitan ideo corruit. Quem enim diligit dominus, corripit; castigat autem omnem
p.152
filium quem recipit. Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma, cibaria, lassescere sub lorica et postea gaudere victorem, quam inpatientia unius horae servire perpetuo?

Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor. Respice, quanta Iacob pro Rachel pacta uxore sustineat. Et servivit,inquit scriptura, Iacob pro Rachel annis septem. Et erant in conspectu eius quasi pauci dies, quia amabat illam. Unde et ipse postea memorat: In die urebar aestu et gelu nocte. Amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile. Brevia putabimus universa, quae longa sunt, et iaculo illius vulnerati per horarum momenta dicimus: Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est. Non sunt, enim, condignae passiones huius mundi ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit. Quando tibi grave videtur esse, quod sustines, Pauli secundam ad Corinthios lege: In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter—a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci—nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in

p.154
mare, periculis in falsis fratribus, in laboribus, in miseriis, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis plurimis, in frigore et nuditate. Quis nostrum saltim minimam portionem de catalogo harum sibi potest vindicare virtutum? Utique ille postea confidenter aiebat: Cursum consummavi, fidem servavi. Superest mihi corona iustitiae, quam retribuet mihi dominus. Si cibus insulsior fuerit, contristamur et putamus nos Deo praestare beneficium, cum aquatius bibimus: calix frangitur, mensa subvertitur, verbera sonant et aqua tepidior sanguine vindicatur. Regnum caelorum vim patitur et violenti diripiunt illud. Nisi vim feceris, caelorum regna non capies. Nisi pulsaveris inportune, panem non accipies sacramenti. An non tibi videtur esse violenti, cum caro cupit esse, quod Deus est, et illuc, unde angeli corruerunt, angelos iudicatura conscendere?

Egredere, quaeso, paulisper e corpore et praesentis laboris ante oculos tuos pinge mercedem, quam nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit. Qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater domini, choris occurret comitata virgineis, cum post Rubrum Mare et submersum cum suo exercitu Pharaonem tympanum tenens praecinet

p.156
responsuris: Cantemus domino; gloriose enim magnificatus est. Equum et ascensorem proiecit in mare. Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus. Tunc et ipse sponsus occurret et dicet: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea, quia ecce hiemps transiit, pluvia abiit sibi. Tunc angeli mirabuntur et dicent: Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol? Videbunt te filiae et laudabunt te reginae et concubinae te praedicabunt. Tunc et alius castitatis chorus occurret: Sarra cum nuptis veniet, filia Phanuelis Anna cum viduis. Erunt ut in diversis gregibus, carnis et spiritus, matres tuae. Laetabitur illa, quod genuit; exultabit ista, quod docuit. Tunc vere super asinam dominus ascendet et caelestem ingredietur Hierusalem. Tunc parvuli, de quibus in Esaia salvator cffatur: Ecce ego et pueri, quos mihi dedit dominus, palmas victoriae sublevantes consono ore cantabunt: Osanna in excelsis; benedictus, qui venit in nomine domini, osanna in excelsis. Tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum novum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus: Hi sunt, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt—virgines enim permanserunt; hi sunt, qui secuntur agnum, quocumque vadit. Quotienscumque te vana saeculi delectarit ambitio, quo-
p.158
tiens in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere; esse incipe, quod futura es, et audies ab sponso tuo: Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo, et opere pariter ac mente munita clamabis: Aqua multa non poterit extinguere caritatem et flumina non cooperient eam.

Abraham temptatur in filio et fidelior invenitur; Ioseph in Aegypto venditur, ut patrem pascat et fratres; Ezechias vicina morte ferretur, ut fusus in lacrimis quindecim annorum spatio proteletur ad vitam; Petrus apostolus domini passione concutitur, ut amare flens audiat: Pasce oves meas; Paulus, lupus rapax et Beniamin adulescentior, in extasi caecatur, ut videat, et repentino tenebrarum horrore circumdatus dominum vocat, quem dudum ut hominem persequebatur.

Ita et nunc, mi Marcella, Blesillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter

p.160
aestuasse, ut sciret reiciendas delicias corporis, quod paulo post vermibus exarandum sit. Venit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et surgens ministrat ei. Redolebat aliquid neglegentiae et divitiarum fasciis conligata in saeculi iacebat sepulchro, sed confremuit Iesus et conturbatus in spiritu clamavit dicens: Blesilla, exi foras. Quae vocata surrexit et egressa cum domino vescitur. Iudaei minentur et tumeant, quaerant occidere suscitatam, soli apostoli gloriantur; scit se vitam suam ei debere, cui credidit; scit se eius amplexare pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat. Corpus paene iacebat examine et anhelos artus mors vicina quatiebat. Ubi tunc erant auxilia propinquorum, ubi verba omni inaniora fumo? Nihil tibi debet, o ingrata cognatio, quae mundo periit et Christo revixit. Qui Christianus est, gaudeat; qui irascitur, non esse se indicat Christianum.

Vidua, quae soluta est vinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseverare. At scandalizat quempiam vestis fuscior: scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizavit, qui camelorum vestitus tegumine zona pellicia cingebatur.

p.162
Cibi displicent viliores; nihil vilius est locustis. Illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprovidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sunt, quae capillis alienis verticem instruunt et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae conponuntur. Erubescat mulier Christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum apostolum Christo placere non possunt.

Vidua nostra ante monilibus ornabatur et die tota, quid sibi deesset, quaerebat ad speculum; nunc loquitur confidenter: Nos autem omnes revelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a domini spiritu. Tunc crines ancillulae disponebant et mitellis crispantibus vertex artabatur innoxius; nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere, quod velatur. Illo tempore plumarum quoque dura mollities videbatur et in extructis toris iacere vix poterat; nunc ad orandum festina consurgit et modulata voce ceteris alleluia praecipiens prior incipit

p.164
laudare dominum suum. Flectuntur genua super nudam humum et crebris lacrimis facies psimithio ante sordidata purgatur. Post orationem psalmi concrepant et lassa cervix, poplites vacillantes in somnumque vergentes oculi nimio mentis ardore vix impetrant, ut quiescant. Pulla est tunica: minus, cum humi iacuerit, sordidatur. Soccus vilior: amatorum pretium calceorum egentibus largietur. Cingulum non auro gemmisque distinctum est, sed laneum et tota simplicitate purissimum et quoi possit adstringere magis vestimenta quam scindere. Si huic proposito invidet scorpius et sermone blando de indebita rursum arbore comedere persuadet, inlidatur,ei pro solea anathema et in suo morienti pulvere dicatur: Vade retro, Satanas, quod interpretatur adverse; adversarius quippe Christi est antichristus, cui praecepta displicent Christi.