Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Haec omnia, quae digessimus, dura videbuntur ei, qui non amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere

p.150
proclamabit: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an famis? an nuditas? an periculum? an gladius? Et iterum: Certus autem sum, quia neque mors neque vita neque angelus neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque excelsum neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. Dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, involvitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis. Taceo, quod usque ad tricesimum annum ignobilis parentum paupertate contentus est: verberabatur et tacet; crucifigitur et pro crucifigentibus deprecatur. Quid, igitur, retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo. Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Haec est sola digna retributio, cum sanguis sanguine compensatur et redempti cruore Christi pro redemptore libenter obcumbimus. Quis sanctorum sine certamine coronatus est? Abel iustus occiditur; Abraham uxorem periclitatur amittere et, ne in inmensum volumen extendam, quaere et invenies singulos diversa perpessos. Solus in deliciis Salomon fuit, et forsitan ideo corruit. Quem enim diligit dominus, corripit; castigat autem omnem
p.152
filium quem recipit. Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma, cibaria, lassescere sub lorica et postea gaudere victorem, quam inpatientia unius horae servire perpetuo?