Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Et quoniam monachorum fecimus mentionem et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper adcommoda. Tria sunt in Aegypto genera

p.136
monachorum: coenobium, quod illi 'sauhes' gentili lingua vocant, nos in commune viventes possumus appellare; anchoretae, qui soli habitant per deserta et ab eo, quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur; tertium genus est, quod dicunt remnuoth, deterrimum atque neglectum et quod in nostra provincia aut solum aut primum est. Hi bini vel terni nec multo plures simul habitant suo arbitratu ac dicione viventes, et de eo, quod laboraverat, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta, communia. Habitant autem quam plurimum in urbis et castellis, et, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, maioris est pretii. Inter hos saepe sunt iurgia, quia suo viventes cibo non patiuntur se alicui esse subiectos. Re vera solent certare ieiuniis et rem secreti victoriae faciunt. Apud hos affectata sunt omnia: laxae manicae, caligae folli-cantes, vestis grossior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractatio clericorurn, et si quando festior dies venerit, saturantur ad vomitum.