Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

At nunc plerasque videas armaria stipare vestibus, tunicas mutare cotidie et tamen tineas non posse superare. Quae religiosior fuerit, unum exterit vestimentum et plenis areis pannos trahit. Inficitur

p.132
membrana colore purpureo, aurum liquescit in litteras, gemmis codices vestiuntur et nudus ante fores aerum Christus emoritur. Cum manum porrexerat, bucinant; cum ad agapen vocaverint, praeco conducitur. Vidi nuper—nomina taceo, ne saturam putes—nobilissimam mulierum Romanarum in basilica beati Petri semiviris antecedentibus propria manu, quo religiosior putaretur, singulos nummos dispertire pauperibus. Interea—ut usu nosse perfacile est—anus quaedam annis pannisque obsita praecurrit, ut alterum nummum acciperet; ad quam cum ordine pervenisset, pugnus porrigitur pro denario et tanti criminis reus sanguis effunditur. Radix malorum omnium est avaritia, ideoque et ab apostolo idolorum servitus appellatur. Quaere primum regnum Dei et haec omnia adponuntur tibi. Non occidet dominus fame animam iusti: Iuvenior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. Helias corvis ministrantibus pascitur; vidua Sareptena ipsa cum filiis nocte moritura prophetam pascit esuriens et mirum in modum capsace conpleto, qui alendus venerat, alit. Petrus apostolus: Argentum, inquit, et aurum non habeo; quod autem habeo, hoc tibi do. In nomini domini Iesu Christi surge et ambula. At nunc multi, licet sermone taceant, re loquuntur: Fidem et misericordiam non habeo; quod autem
p.134
habeo, aurum et argentum non do tibi. Habentes igitur victum et vestimentum his contenti sumus. Audi, Iacob in sua oratione quid postulet: Si fuerit dominus Deus mecum et servaverit me in via hac, per quam ego iter facio, et dederit mihi panem ad manducandum et vestem ad induendum. Tantum necessaria deprecatus est et post annos viginti dives dominus et ditior pater ad terram revertitur Chanaan. Infinita de scripturis exempla subpeditant, quae et avaritiam doceant esse fugiendam.