Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Laudo nuptias, laudo coniugium, sed quia mihi virgines generant: lego de spinis rosas, de terra aurum, de concha margaritum. Numquid, qui arat, tota die arabit? Nonne et laboris sui fruge laetabitur? Plus honorantur nuptiae, quando, quod de illis nascitur, plus amatur. Quid invides, mater, filiae? Tuo lacte nutrita est, tuis educata visceribus in tuo adolevit sinu, tu illam sedula pietate servasti: indignans, quod noluit militis uxor esse, sed regis? Grande tibi beneficium praestitit: socrus Dei esse coepisti. De virginibus, inquit apostolus, praeceptum domini non habeo: cur? Quia, et ipse ut esset virgo, non fuit imperii, sed propriae voluntatis. Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse

p.96
configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit: Volo autem omnes esse sicut me ipsum, et infra: Dico autem in-nuptis et viduis: bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego, et in alio loco: Numquid non habemus potestatem uxores circumducendi sicut et ceteri apostoli? Quare non habet domini de virginitate praeceptum? Quia maioris est mercis, quod non cogitur et offertur, quia, si fuisset virginitas imperata, nuptiae videbantur ablatae et durissimum erat contra naturam cogere angelorumque vitam hominibus extorquere et id quodam more damnare, quod conditum est.

Alia fuit in veteri lege felicitas. Beatus, qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem, et maledicta sterilis, quae non pariebat, et: Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae, et repromissio divitiarum, et: Non erit infirmus in tribubus tuis. Nunc dicitur: Ne te lignum arbitreris aridum; habes locum pro filiis et filiabus in caelestibus sempiternum;6 nunc benedicuntur pauperes et Lazarus diviti praefertur in purpura; nunc, qui infirmus est, fortior est. Vacuus erat orbis, et ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum. Propterea et Abraham iam senex Cetturae copulatur et Iacob mandragoris redimitur

p.98
et conclusam vulvam in ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. Paulatim vero increscente segete messor inmissus est. Virgo Helias, Helisaeus virgo, virgines multi filii prophetarum. Hieremiae dicitur: Et tu ne accipias uxorem. Sanctificatus in utero captivitate propinquante uxorem prohibetur accipere. Aliis verbis id ipsud apostolus loquitur: Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Quae est ista necessitas, quae aufert gaudia nuptiarum? Tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores sic sint, quasi non habentes. In proximo est Nabuchodonosor. Promovit se leo de cubili suo. Quo mihi superbissimo regi servitura coniugia? Quo parvulos, quos propheta conploret dicens: Adhaesit lingua laetantis ad faucem ipsius in siti. Parvuli postulaverunt panem, et, qui frangeret eis, non erat? Inveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum hoc continentiae bonum et in doloribus iugiter Eva pariebat. Postquam vero virgo concepit in utero et peperit nobis puerum, cuius principatus in umero eius, Deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. Mors per Evam, vita per Mariam. Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. Statim ut Filius Dei ingressus
p.100
est super terram, novam sibi familiam instituit, ut, qui ab angelis adorabatur in caelo, haberet angelos in terris. Tunc Olofernae caput Iudith continens amputavit; tunc Aman, quod interpretatur iniquitas, suo igne conbustus est; tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes; tunc primum auditum est: Qui vult venire post me, neget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me. Nemo enim miles cum uxore pergit ad proelium. Discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur. Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; filius autem hominum non habet, ubi caput reclinet; ne forsitan contristeris, si anguste manseris. Qui sine uxore est, sollicitus est ea, quae domini sunt, quomodo placeat Deo, qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. Divisa est mulier et virgo: quae non est nupta, cogitat, quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu; nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.

Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro, quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum. Nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo. Verum, ne penitus videar

p.102
omisisse, nunc dicam, quod cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum solvit, orare non possit, aut oramus semper et virgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio serviamus. Et si nupserit, inquit, virgo, non peccat; tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo. At, si tibi placet scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de virginitate alios libellos et beati Cypriani volumen egregium et papae Damasi super hac re versu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula. In quibus tanto se fudit eloquio, ut, quidquid ad laudem virginum pertinet, exquisierit, ordinant, expresserit.

Nobis diverso tramite inceditur: virginitatem non efferimus, sed servamus. Nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis. Qui perseveraverit, inquit, usque ad finem, hie salvus erit, et: Multi vocati, pauci autem electi. Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium

p.104
Dei quisquam profanus inspiciat. Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est. Neque enim aureum vas et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis. Praecessit umbra, nunc veritas est. Tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici vident oculi. Non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. Ezechias thesaurum Dei monstrat Assyriis, sed Assyrii videre, quod cuperent. Denique frequentibus bellis Iudaea convulsa vasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma vitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis.

Ne declines aurem tuam in verba mala. Saepe indecens aliquid loquentes temptant mentis arbitrium. Si libenter audias, virgo, quod dicitur, si ad ridicula quaeque solvaris, quidquid dixeris, laudant; quidquid negaveris, negant. Facetam vocant et sanctam et in qua nullus sit dolus, Ecce vera Christi ancilla, dicentes, ecce tota simplicitas, non ut illa horrida, turpis, rusticana, terribilis et quae ideo forsitan maritum invenire non potuit. Naturali ducimur malo: adulatoribus nostris libenter favemus et, quamquam nos respondeamus indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur. Sponsa Christi arca est testamenti extrinsecus et

p.106
intrinsecus deaurata, custos legis domini. Sicut in illa nihil aliud fuit nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus. Super hoc propitiatorio quasi super cherubim sedere vult dominus. Mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus solvant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas. Nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, cognata, germanus; dominus te necessariam habet. Quod si voluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt. Iesus ingressus templum omnia, quae templi non erant, proiecit. Deus enim zelotes est et non vult domum patris fieri speluncam latronum. Alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur; sponsus consurgit iratus et dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Lege evangelium et vide, quomodo Maria ad pedes domini sedens Marthae studio praeferatur—et certe Martha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis convivium praeparabat: Martha, inquit, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima; pauca autem necessaria sunt aut unum. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Esto et tu Maria, cibis praeferto doctrinam. Sorores tuae
p.108
cursitent et quaerant, quomodo Christum hospitem habeant; tu insemel saeculi onere proiecto sede ad pedes domini et dic: Inveni eum, quem quaerebat anima mea; tenebo eum et non dimittam eum, et ille respondeat: Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genetrici suae, caelesti videlicet Hierusalem.

Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus. Oras: loqueris ad sponsum; legis: ille tibi loquitur, et, cum te somnus oppresserit, veniet post parietem et mittet manum suam per foramen et tanget ventrem tuum, et tremefacta consurges et dices: Vulnerata caritatis ego sum, et rursus ab eo audies: Hortus conclusus soror mea sponsa; hortus conclusus, fons signatus. Cave ne domum exeas, ne velis videre filias regionis alienae, quamvis fratres habeas patriarchas et Israhel parente laeteris: Dina egressa corrumpitur. Nolo te sponsum quaerere per plateas, nolo circumire angulos civitatis. Dicas licet: Surgam et circumibo in civitate, in foro et in plateis et quaeram quem dilexit anima mea, et interroges: Nunquid, quem dilexit anima mea, vidistis? nemo tibi respondere dignabitur. Sponsus in plateis non potest inveniri— Arta et angusta via est, quae ducit ad vitam —denique sequitur: Quaesivi eum et non inveni eum, vocavi eum et non respondit mihi.

p.110
Atque utinam non invenisse sufficiat. Vulneraberis, nudaberis et gemebunda narrabis: Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me, vulneraverunt me, tulerunt theristrum meum a me. Si autem hoc exiens patitur illa, quae dixerat: Ego dormio et cor meum vigilat, et: Fasciculus stactae fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur, quid de nobis fiet, quae adhuc adulescentiae sumus, quae sponsa intrante cum sponso remanemus extrinsecus? Zelotypus est Iesus, non vult ab aliis videri faciem tuam. Excuses licet atque causeris: Adducto velamine ora contexi, te quaesivi, tibi dixi: Adnuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum, indignabitur, tumebit, et dicet: Si non cognoveris temet ipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. Sis, inquit, pulchra et inter omnes mulieres species tua diligatur ab sponso, nisi te cognoveris et omni custodia servaveris cor tuum, nisi oculos iuvenum fugeris, egredieris de thalamo meo et pasces haedos, qui staturi sunt a sinistris.