Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Pudet dicere, pro nefas! Triste, sed verum est: unde in ecclesias agapetarum pestis introiit? Unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? Immo unde novum concubinarum genus? Plus inferam: unde meretrices univirae? Eadem domo, uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos vocant, si aliquid aestimemus. Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant

p.82
carnale commercium. Istiusmodi homines in Proverbiis Salomonis arguit Deus dicens: Alligabit quis ignem in sinu et vestimenta eius non conburentur? aut ambulabit supra carbonis ignis et pedes illius non ardebunt?

Explosis igitur et exterminatis his, quae nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis virgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris. Et quidem molestias nuptiarum et incerta coniugii de domestico exemplo didicisti, cum soror tua Blesilla aetate maior, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense viduata est. O infelix humana condicio et futuri nescia! Et virginitatis coronam et nuptiarum perdidit voluptatem. Et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiae habere mercedem? Sit tamen et illa secura, sit gaudens: centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis.

Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo te frequenter videre, quod contemnens virgo esse voluisti. Si sibi solent

p.84
adplaudere mulierculae de iudicibus viris et in aliqua positis dignitate, si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantium, cur tu facias iniuriam viro tuo? Ad hominis coniugem Dei sponsa quid pro-peras? Disce in hac parte superbiam sanctam, scito te illis esse meliorem. Neque vero earum te tantum cupio declinare congressus, quae maritorum inflantur honoribus, quas cunuchorum greges saepiunt i et in quarum vestibus adtenuata in filum metalla! texuntur, sed etiam eas fuge, quas viduas necessitas fecit, non quo mortem optare debuerint maritorum, sed quo datam occasionem pudicitiae libenter arripere. Nunc vero tantum veste mutata pristina non mutatur ambitio. Praecedit caveas basternarum ordo semivir et rubentibus buccis cutis farsa distenditur, ut eas putes maritos non amisisse, sedi quaerere. Plena adulatoribus domus, plena convivis! Clerici ipsi, quos et magisterio esse oportuerat et! timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes velle, si nescias, pretium accipiunt salutandi. Illae interim, quael sacerdotes suo vident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum viduitatis praeferunt libertatem, castae vocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant.

Sint tibi sociae, quas videris quod ieiunia

p.86
tenuant, quibus pallor in facie est, quas et aetas 1 probavit et vita, quae cotidie in cordibus canunt: Ubi pascis? ubi cubas in meridie? Quae exi affectu dicunt: Cupio dissolui et esse cum Christo.) Esto subiecta parentibus, imitare sponsum tuum.) Rarus sit egressus in publicum: martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo. Nunquam causa deerit procedendi, si semper, quando necesse est, processum sis. Moderatus cibus et nunquam venter repletus. Plurimae quippe sunt, quae, cum vino sunt sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. Ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio metum faciat, sed inanitas. Crebrius lege et disce quam plurima. Tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. Sint tibi cotidiana ieiunia et refectio satietatem fugiens. Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruitur, si compensatur saturitate ieiunium. Ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat. Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae. Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum. At tu Christi comitata vestigiis et sermonibus eius intenta dic: Nonne cor nostrum erat ardens in via,
p.88
cum aperiret nobis Iesus scripturas?et illud: Ignitum eloquium tuum, et servus tuus dilexit illud. Difficile est humanam animam non amare et necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus. Carnis amor spiritus amore superatur; desiderium desiderio restinguitur. Quidquid inde minuitur, hinc crescit. Quin potius semper ingemina: Super lectum meum in noctibus quaesivi, quem dilexit anima mea. Mortificate, ait apostolus, membra vestra super terram. Unde et ipse confidenter aiebat: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus. Qui mortificavit membra sua et in imagine perambulabat, non timet dicere: Factus sum tanquam uter in pruina; quidquid enim in me fuit umoris, cxcoctum est, et: Infirmata sunt iii ieiunio genua mea, et: Oblitus sum manducare panem meum; a voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.

Esto cicada noctium. Lava per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga. Vigila et flere sicut passer in solitudine. Psalle spiritu, psalle et mente: Benedic, anima mea, dominum et ne obliviscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas et redimit ex corruptione vitam tuam. Quis nostrum ex corde dicere potest: Quia cinerem quasi panem manducavi et potionem meam cum fletu miscebam? An non flendum est,

p.90
non gemendum, cum me rursus serpens invitat ad inlicitos cibos? cum de paradiso virginitatis eiectum tunicis vult vestire pelliciis, quas Helias ad paradisum rediens proiecit in terram? Quid mihi et voluptati, quae in brevi perit? Quid cum hoc dulci et mortifero carmine sirenarum? Nolo illi subiacere sententiae, quae in hominem est lata damnatum: in doloribus et anxietatibus paries, mulier—lex ista non mea est— Et ad virum conversio tua. Sit conversio illius ad maritum, quae virum non habet Christum, et ad extremum morte morieris finis iste coniugii. Meum propositum sine sexu est. Habeant nuptiae suum tempus et titulum: mihi virginitas in Maria dedicatur et Christo.

Dicat aliquis: Et audes nuptiis detrahere, quae a domino benedictae sunt? Non est detrahere nuptiis, cum illis virginitas antefertur. Nemo malum bono conparat. Glorientur et nuptae, cum a virginibus sunt secundae. Crescite, ait, et multiplicamini et replete terram. Crescat et multiplicetur ille, qui inpleturus est terram: tuum agmen in caelis est. Crescite et multiplicamini. Hoc expietur edictum post paradisum et nuditatem et ficus folia auspicantia pruriginem nuptiarum. Nubat et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cui terra tribulos generat et spinas, cuius herba sentibus

p.92
suffocatur: meum semen centena fruge fecundum est. Non omnes capiunt verbum Dei, sed hi quibus datum est. Alium eunuchum necessitas faciat, me voluntas. Tempus et amplexandi et tempus abstinendi manus a conplexu; tempus mittendi lapides et tempus colligendi. Postquam de duritia nationum generati sunt filii Abraham, coeperunt sancti lapides volvi super terram. Pertranseunt quippe mundi istius turbines et in curru Dei rotarum celeritate volvuntur. Consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos vagitus delectat infantum in ipso lucis exordio fletu lugente, quod nati sunt. Eva in paradiso virgo fuit: post pellicias tunicas initium nuptiarum. Tua regio paradisus. Serva quod nata es, et dic: Revertere, anima mea, in requiem tuam. Et ut scias virginitatem esse naturae, nuptias post delictum: virgo nascitur caro de nuptiis in fructu reddens, quod in radice perdiderat. Exiet virga de radice Iesse et flos de radice ascendet. Virga mater est domini, simplex, pura, sinceris nullo extrinsecus germine cohaerente et ad similitudinem Dei unione fecunda. Virgae flos Christus est dicens: Ego flos campi et lilium convallium. Qui et in alio loco lapis praedicator de monte sine manibus significante propheta virginem nasciturum de virgine. Manus
p.94
quippe accipiuntur pro opere nuptiarum, ut ibi: Sinistra eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me. In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt—inpar numerus est mundus—quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur; quod milites vestimentis Iesu sorte divisis caligas non habuere, quas tollerent. Nec enim potuerat habere dominus, quod prohibuerat in servis.

Laudo nuptias, laudo coniugium, sed quia mihi virgines generant: lego de spinis rosas, de terra aurum, de concha margaritum. Numquid, qui arat, tota die arabit? Nonne et laboris sui fruge laetabitur? Plus honorantur nuptiae, quando, quod de illis nascitur, plus amatur. Quid invides, mater, filiae? Tuo lacte nutrita est, tuis educata visceribus in tuo adolevit sinu, tu illam sedula pietate servasti: indignans, quod noluit militis uxor esse, sed regis? Grande tibi beneficium praestitit: socrus Dei esse coepisti. De virginibus, inquit apostolus, praeceptum domini non habeo: cur? Quia, et ipse ut esset virgo, non fuit imperii, sed propriae voluntatis. Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse

p.96
configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit: Volo autem omnes esse sicut me ipsum, et infra: Dico autem in-nuptis et viduis: bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego, et in alio loco: Numquid non habemus potestatem uxores circumducendi sicut et ceteri apostoli? Quare non habet domini de virginitate praeceptum? Quia maioris est mercis, quod non cogitur et offertur, quia, si fuisset virginitas imperata, nuptiae videbantur ablatae et durissimum erat contra naturam cogere angelorumque vitam hominibus extorquere et id quodam more damnare, quod conditum est.

Alia fuit in veteri lege felicitas. Beatus, qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem, et maledicta sterilis, quae non pariebat, et: Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae, et repromissio divitiarum, et: Non erit infirmus in tribubus tuis. Nunc dicitur: Ne te lignum arbitreris aridum; habes locum pro filiis et filiabus in caelestibus sempiternum;6 nunc benedicuntur pauperes et Lazarus diviti praefertur in purpura; nunc, qui infirmus est, fortior est. Vacuus erat orbis, et ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum. Propterea et Abraham iam senex Cetturae copulatur et Iacob mandragoris redimitur

p.98
et conclusam vulvam in ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. Paulatim vero increscente segete messor inmissus est. Virgo Helias, Helisaeus virgo, virgines multi filii prophetarum. Hieremiae dicitur: Et tu ne accipias uxorem. Sanctificatus in utero captivitate propinquante uxorem prohibetur accipere. Aliis verbis id ipsud apostolus loquitur: Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Quae est ista necessitas, quae aufert gaudia nuptiarum? Tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores sic sint, quasi non habentes. In proximo est Nabuchodonosor. Promovit se leo de cubili suo. Quo mihi superbissimo regi servitura coniugia? Quo parvulos, quos propheta conploret dicens: Adhaesit lingua laetantis ad faucem ipsius in siti. Parvuli postulaverunt panem, et, qui frangeret eis, non erat? Inveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum hoc continentiae bonum et in doloribus iugiter Eva pariebat. Postquam vero virgo concepit in utero et peperit nobis puerum, cuius principatus in umero eius, Deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. Mors per Evam, vita per Mariam. Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. Statim ut Filius Dei ingressus
p.100
est super terram, novam sibi familiam instituit, ut, qui ab angelis adorabatur in caelo, haberet angelos in terris. Tunc Olofernae caput Iudith continens amputavit; tunc Aman, quod interpretatur iniquitas, suo igne conbustus est; tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes; tunc primum auditum est: Qui vult venire post me, neget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me. Nemo enim miles cum uxore pergit ad proelium. Discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur. Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; filius autem hominum non habet, ubi caput reclinet; ne forsitan contristeris, si anguste manseris. Qui sine uxore est, sollicitus est ea, quae domini sunt, quomodo placeat Deo, qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. Divisa est mulier et virgo: quae non est nupta, cogitat, quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu; nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.

Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro, quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum. Nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo. Verum, ne penitus videar

p.102
omisisse, nunc dicam, quod cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum solvit, orare non possit, aut oramus semper et virgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio serviamus. Et si nupserit, inquit, virgo, non peccat; tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo. At, si tibi placet scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de virginitate alios libellos et beati Cypriani volumen egregium et papae Damasi super hac re versu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula. In quibus tanto se fudit eloquio, ut, quidquid ad laudem virginum pertinet, exquisierit, ordinant, expresserit.

Nobis diverso tramite inceditur: virginitatem non efferimus, sed servamus. Nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis. Qui perseveraverit, inquit, usque ad finem, hie salvus erit, et: Multi vocati, pauci autem electi. Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium

p.104
Dei quisquam profanus inspiciat. Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est. Neque enim aureum vas et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis. Praecessit umbra, nunc veritas est. Tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici vident oculi. Non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. Ezechias thesaurum Dei monstrat Assyriis, sed Assyrii videre, quod cuperent. Denique frequentibus bellis Iudaea convulsa vasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma vitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis.

Ne declines aurem tuam in verba mala. Saepe indecens aliquid loquentes temptant mentis arbitrium. Si libenter audias, virgo, quod dicitur, si ad ridicula quaeque solvaris, quidquid dixeris, laudant; quidquid negaveris, negant. Facetam vocant et sanctam et in qua nullus sit dolus, Ecce vera Christi ancilla, dicentes, ecce tota simplicitas, non ut illa horrida, turpis, rusticana, terribilis et quae ideo forsitan maritum invenire non potuit. Naturali ducimur malo: adulatoribus nostris libenter favemus et, quamquam nos respondeamus indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur. Sponsa Christi arca est testamenti extrinsecus et

p.106
intrinsecus deaurata, custos legis domini. Sicut in illa nihil aliud fuit nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus. Super hoc propitiatorio quasi super cherubim sedere vult dominus. Mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus solvant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas. Nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, cognata, germanus; dominus te necessariam habet. Quod si voluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt. Iesus ingressus templum omnia, quae templi non erant, proiecit. Deus enim zelotes est et non vult domum patris fieri speluncam latronum. Alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur; sponsus consurgit iratus et dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Lege evangelium et vide, quomodo Maria ad pedes domini sedens Marthae studio praeferatur—et certe Martha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis convivium praeparabat: Martha, inquit, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima; pauca autem necessaria sunt aut unum. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Esto et tu Maria, cibis praeferto doctrinam. Sorores tuae
p.108
cursitent et quaerant, quomodo Christum hospitem habeant; tu insemel saeculi onere proiecto sede ad pedes domini et dic: Inveni eum, quem quaerebat anima mea; tenebo eum et non dimittam eum, et ille respondeat: Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genetrici suae, caelesti videlicet Hierusalem.

Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus. Oras: loqueris ad sponsum; legis: ille tibi loquitur, et, cum te somnus oppresserit, veniet post parietem et mittet manum suam per foramen et tanget ventrem tuum, et tremefacta consurges et dices: Vulnerata caritatis ego sum, et rursus ab eo audies: Hortus conclusus soror mea sponsa; hortus conclusus, fons signatus. Cave ne domum exeas, ne velis videre filias regionis alienae, quamvis fratres habeas patriarchas et Israhel parente laeteris: Dina egressa corrumpitur. Nolo te sponsum quaerere per plateas, nolo circumire angulos civitatis. Dicas licet: Surgam et circumibo in civitate, in foro et in plateis et quaeram quem dilexit anima mea, et interroges: Nunquid, quem dilexit anima mea, vidistis? nemo tibi respondere dignabitur. Sponsus in plateis non potest inveniri— Arta et angusta via est, quae ducit ad vitam —denique sequitur: Quaesivi eum et non inveni eum, vocavi eum et non respondit mihi.

p.110
Atque utinam non invenisse sufficiat. Vulneraberis, nudaberis et gemebunda narrabis: Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me, vulneraverunt me, tulerunt theristrum meum a me. Si autem hoc exiens patitur illa, quae dixerat: Ego dormio et cor meum vigilat, et: Fasciculus stactae fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur, quid de nobis fiet, quae adhuc adulescentiae sumus, quae sponsa intrante cum sponso remanemus extrinsecus? Zelotypus est Iesus, non vult ab aliis videri faciem tuam. Excuses licet atque causeris: Adducto velamine ora contexi, te quaesivi, tibi dixi: Adnuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum, indignabitur, tumebit, et dicet: Si non cognoveris temet ipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. Sis, inquit, pulchra et inter omnes mulieres species tua diligatur ab sponso, nisi te cognoveris et omni custodia servaveris cor tuum, nisi oculos iuvenum fugeris, egredieris de thalamo meo et pasces haedos, qui staturi sunt a sinistris.

Itaque, mi Eustochia, filia, domina, conserva, germana—aliud enim aetatis, aliud meriti, illud religionis, hoc caritatis est nomen—audi Esaiam

p.112
loquentem: Populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini. Foris vagentur virgines stultae, tu intrinsecus esto cum sponso, quia, si ostium cluseris et secundum evangelii praeceptum in occulto oraveris patrem tuum, veniet et pulsabit et dicet: Ecce ego sto ante ianuam et pulso. Si quis mihi aperuerit, intrabo et cenabo cum eo et ipse mecum, et tu statim sollicita respondebis: Vox fratruelis mei pulsantis: aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea. Nec est, quod dicas: Dispoliavi me tunicam meam, quomodo induar eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Ilico surge et aperi, ne te remorante pertranseat et postea conqueraris dicens: Aperui fratrueli meo, fratruelis meus pertransiit. Quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso? Aperiantur Christo, claudantur diabolo secundum illud: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum ne dederis ei Danihel in cenaculo suo—neque enim manere poterat in humili—fenestras ad Hierusalem apertas habuit: te tu habeto fenestras apertas, sed unde lumen introeat, unde videas civitatem Dei. Ne aperias illas fenestras, de quibus dicitur: Mors intravit per fenestras vestras.

Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne vanae gloriae ardore capiaris. Quomodo, inquit Iesus, potestis credere gloriam ab hominibus accipientes? Vide, quale malum sit, quod qui

p.114
habuerit, non potest credere. Nos vero dicamus: Quoniam gloriatio mea es tu, et: Qui gloriatur, in domino glorietur, et: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem, et: Mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo, et illud: In te laudabimur tota die, et: In domino laudabitur anima mea. Cum facis elemosynam, Deus solus videat. Cum ieiunas, laeta sit facies tua. Vestis nec satis munda nec sordida et nulla diversitate notabilis, ne ad te obvia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris. Frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: cave ne, dum hoc saepius facis, ipsa moriaris. Ne satis religiosa velis videri nec plus humilis, quam necesse est, ne gloriam fugiendo quaeras. Plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt; et mirum in modum laus, dum vitatur, adpetitur. Ceteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet, aegrescit, sperat et metuit, plures invenio extraneos; hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naevorum sorde respergitur. Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas: scio humilitatem tuam, scio te ex affectu dicere: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati
p.116
sunt oculi mei Novi et apud te et apud matrem tuam superbiam, per quam diabolus cecidit, locum penitus non habere. Unde et super ea scribere supersedi. Stultissimum quippe est docere, quod noverit ille, quem doceas. Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius. Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare; quae, statim ut aliquem viderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie vix unum oculum liberant ad videndum; vestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque; venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo; his cotidie psalmus ille cantatur: Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium. Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas. Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.

Sed ne tantum videar disputare de feminis,

p.118
viros quoque fuge, quos videris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes. Haec omnia argumenta sunt diaboli Talem olim Antimum, talem nuper Sofronium Roma congemuit. Qui postquam nobilium introierint domos et deceperint mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes, tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtivis noctium cibis protrahunt; pudet reliqua dicere, ne videar invehi potius quam monere. Sunt alii—de mei ordinis hominibus loquor—qui ideo ad presbyterium et diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius videant. Omnis his cura de vestibus, si bene oleant, si pes laxa pelle non folleat. Crines calamistri vestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior via spargat, vix imprimunt summa vestigia. Tales cum videris, sponsos magis aestimato quam clericos. Quidam in hoc omne studium vitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos moresque cognoscant. E quibus unum, qui huius artis est princeps, breviter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas. Cum sole festinus exsurgit; salutandi ei ordo disponitur; viarum
p.120
conpendia requiruntur, et paene usque ad cubilia dormientium senex inportunus ingreditur. Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere. Huic inimica castitas, inimica ieiunia; prandium nidoribus probat et altilem quae vulgo ποππύζων nominatur. Os barbarum et procax et in convicia semper armatum. Quocumque te verteris, primus in facie est. Quidquid novum insonuerit, aut auctor aut exaggerator est famae. Equi per horarum momenta mutantur tam nitidi, tam feroces, ut illum Thracii regis putes esse germanum.