Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romae propositum monachorum nec audebat propter rei novitatem ignominiosum, ut tunc putabatur, et vile in popidis nomen adsumere. Hace ab Alexandrinis sacerdotibus papaque Athanasio et postea Petro, qui persecutionem Arrianae hereseos declinantes quasi ad tutissimum communionis suae portum Roman confugerant, vitam beati Antonii adhuc tune viventis monasteriaque in Thebaide Pachumii et virginum ae viduarum didicit disciplinam nee erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat. Hanc multos post annos imitata est Sophronia et aliae, quibus rectissime illud Ennianum aptari potest:

p.450
Utinam ne in nemore Pelio. Huius armcitiis fruita est Paula venerabilis, in huius nutrita cubiculo Eustochium, virginitatis decus, ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae. Rideat forsitan infidelis lector me in muliercularum laudibus inmorari: qui si recordetur sanctas feminas, comites domini salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante erucem Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei 'turritae' nomen accepit et prima ante apostolos Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae quam nos condemnabit ineptiarum, qui virtutes non sexu sed animo iudicamus. Unde et Iesus Iohannem evangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et Iudaeorum insidias non timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque salvatoris in sua reciperet, ut hereditatem virginis domini virginem matrem filius virgo susciperet.

Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset. Unde et noster apostolus: Cotidie morior per vestram salutem, et dominus iuxta antiqua exemplaria: Nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus

p.452
fuerit me, non potest meus esse discipulus, multoque ante per prophetam Spiritus Sanctus: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis et post multas aetates illa sententia: Memento semper diem mortis et numquam peccabis, disertissimique praeceptum satirici:
Vive memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor, inde est.
Sic ergo—ut dicere coeperamus—aetatem duxit et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo.

Denique, cum et me Romam cum sanctis pontificibus Paulino et Epiphanio ecclesiastica traxisset necessitas—quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit ecclesiam—et verecunde nobiliarum feminarum oeulos declinarem, ita egit secundum apostolum inportune, oportune, ut pudorem meum sua superaret industria. Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat. Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam

p.454
et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur. Et quia valde prudens erat et noverat illud, quod appellant philosophi τὸ πρέπον, id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed vel mea vel cuiuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur—sciebat enim dictum ab apostolo: Docere autem mulieri non permitto —ne virili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere videretur iniuriam.

In nostrum locum statim audivimus te illius adhaesisse consortio et numquam ab illa ne trans-versum quidem unguis, ut dicitur, recessisse eadem domo, eodem cubiculo, una usam cubili et omnibus in urbe clarissima notum fieret et te matrem et illam filiam repperisse. Suburbanus ager vobis pro monasterio fuit et rus electum propter solitudinem. Multoque ita vixisti tempore, ut imitatione vestri et conversatione multarum gauderemus Romam factam Hierosolymam. Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo, ut pro frequentia

p.456
servientium Deo, quod prius ignominiae fuerat, esset postea gloriae. Interim absentiam nostri mutuis solabamur adloquiis et, quod carne non poteramus, spiritu reddebamus. Semper se ob vi are epistulae, superare, officiis, salutationibus praevenire. Non multum perdebat, quae iugibus sibi litteris iungebatur.

In hac tranquillitate et domini servitute heretica in his provinciis exorta tempestas cuncta turbavit et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi nec ulli bonorum parceret. Et quasi parum esset hic universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui invenitque protinus patella operculum et Romanae fidei purissimum fontem lutosa caeno permiscuere vestigia. Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret. Tunc librorum περὶ ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus ὄλβιοσ vere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum διάπυροσ contradictio et Pharisaeorum turbata schola. Tunc sancta Marcella, quae diu coniverat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes

p.458
quoque nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret hereticus ae simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.

Laudat salvator in evangelio vilicum iniquitatis, quod contra dominum quidem, attamen pro se prudenter fecerit. Cernentes heretici de parva scintilla maxima incendia concitati et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere viderentur. Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur; immo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur dicente domino ad Hieremiam: Ne oraveris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam eas; in gladio enim, fame et pestilentia ego consumam eos. Dicas: Quo hoc? ad laudem Marcellae. Damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore conecti, dum ostendit multitudinem

p.460
deceptorum, dum inpia περὶ ἀρχων ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnati quam praesentes co-argui maluerint. Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est tuque caput horum et eausa bonorum, quae scis me vera narrare quae nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et videar apud malivolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere. Pergam ad reliqua.

De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc inpletum est: Putas, veniens filius hominis inveniet fidem super terram? Refrigerata caritate multorum pauci, qui amabant fidei veritatem, nostro lateri iungebantur, quorum publice petebatur caput, contra quos omnes opes parabantur, ita ut Barnabas quoque adduceretur in illam simulationem, immo apertum parricidium, quod non viribus sed voluntate commisit. Sed ecce universa tempestas domino flante deleta est et expletum vaticinium prophetale: Auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum, et illud evangelicum: Stulte, hac noete aufertur anima tua abs te; quae autem praeparasti, cuius erunt?

p.462

Dum haec aguntur in Iebus, terribilis de occidente rumor adfertur obsideri Romam et auro salutem civium redimi spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam vitam quoque amitterent. Haeret vox et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur urbs, quae totum cepit orbem, immo fame perit ante quam gladio et vix pauci, qui caperentur, inventi sunt. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit Iactanti infantiae et recipit utero, quem paulo ante effuderat. Nocte Moab capta est, nocte cecidit murus eius. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam, posuerunt cadavera servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem ipsorum sicut aquam in circuitu Hierusalem et non erat, qui sepeliret. ' Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet aut possit lacrimis aequare dolorem? Urbs antiqua ruit multos dominata per annos Plurima perque vias sparguntur inertia passim Corpora perque domos, et plurima mortis imago.

Cum interim, ut tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus victor ingre-

p.464
ditur— Sit mihi fas audita loqui, immo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse soeiatam—intrepido vultu excepisse dicitur introgressos; cumque posceretur aurum et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariae paupertatis. Caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda mollivit et inter cruentos gladios invenit locum pietas. Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur: Nuda exivi de ventre matris meae, nuda et redeam. Sicut domino visum est, ita et factum est. Sit nomen domini benedictum.

Post aliquot menses sana, integra vegetoque corpusculo dormivit in domino et te paupertatulae suae, immo per te pauperes reliquit heredes claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis, dum inter lacrimas tuas illa rideret consci-

p.466
entia vitae bonae et praemiis futurorum. Haec tibi, Marcella venerabilis, et haec tibi. Principia filia, una et brevi lucubratione dictavi non eloquii venustate sed voluntate gratissimi in vos animi et Deo et legentibus placere desiderans.

CAUSA difficilis parvulae scribere, quae non intellegat, quid loquaris, cuius animam nescias, de cuius periculose voluntate promittas, ut secundum praeclari oratoris exordium spes magis in ea laudanda quam res sit. Quid enim horteris ad conti nentiam, quae placentas desiderat, quae in sinu matris garrula voce balbuttit, cui dulciora sunt mella quam verba? Audiat profunda apostoli, quae anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum αἰνίγματα sentiat, quam tristior gerulae vultus exagitat? Evangelii intellegat maiestatem, ad cuius fulgura omnis mortalium hebebatur sensus? Ut parenti subiciatur, horter, quae manu tenera ridentem verberat matrem? Itaque Pacatula nostra hoc epistulium post lectura suscipiat; interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas,

p.468
discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet; interim et tenero temptet pollice fila deducere, rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat, post laborem lusibus gestiat, de matris pendeat collo, rapiat oscula propinquorum, psalmos mercede decantet, amet, quod cogitur dicere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.

Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderunt, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur. Aliis contra videtur. Quid enim, aiunt, si ipsa non habuerit, habentes alias non videbit? Φιλόκοσμον genus femineum est multasque etiam insignis pudicitiae, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari. Quin potius habendo satietur et cernat laudari alias, quae ista non habeant. Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo habere desideret. Tale quid

p.470
et Israhcletico fecisse dominum populo, ut cupientibus Aegyptias carnes usque ad nauseam et vomitum praeberet examina corturnicum, multosque saeculi prius homines facilius carere experta corporis voluptate quam cos, qui a pueritia libidinem nesciant; ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos vitare paenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum mella putant venena noxia reperire; mel enim distillare labiis meretricis mulieris, quod ad tempus inpinguet vescentium fauces et postea amarius felle inveniatur. Unde et in domini mel sacrificiis non offerri ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accendi in templo Dei, quod de amaritudine exprimitur olivarum, pascha quoque cum amaritudinibus comedi in azymis sinceritatis et veritatis, quos qui habuerit, in saeculo persecutionem sustinebit. Unde et propheta mystice cantat: Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum.