Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romae propositum monachorum nec audebat propter rei novitatem ignominiosum, ut tunc putabatur, et vile in popidis nomen adsumere. Hace ab Alexandrinis sacerdotibus papaque Athanasio et postea Petro, qui persecutionem Arrianae hereseos declinantes quasi ad tutissimum communionis suae portum Roman confugerant, vitam beati Antonii adhuc tune viventis monasteriaque in Thebaide Pachumii et virginum ae viduarum didicit disciplinam nee erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat. Hanc multos post annos imitata est Sophronia et aliae, quibus rectissime illud Ennianum aptari potest:

p.450
Utinam ne in nemore Pelio. Huius armcitiis fruita est Paula venerabilis, in huius nutrita cubiculo Eustochium, virginitatis decus, ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae. Rideat forsitan infidelis lector me in muliercularum laudibus inmorari: qui si recordetur sanctas feminas, comites domini salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante erucem Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei 'turritae' nomen accepit et prima ante apostolos Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae quam nos condemnabit ineptiarum, qui virtutes non sexu sed animo iudicamus. Unde et Iesus Iohannem evangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et Iudaeorum insidias non timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque salvatoris in sua reciperet, ut hereditatem virginis domini virginem matrem filius virgo susciperet.

Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset. Unde et noster apostolus: Cotidie morior per vestram salutem, et dominus iuxta antiqua exemplaria: Nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus

p.452
fuerit me, non potest meus esse discipulus, multoque ante per prophetam Spiritus Sanctus: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis et post multas aetates illa sententia: Memento semper diem mortis et numquam peccabis, disertissimique praeceptum satirici:
Vive memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor, inde est.
Sic ergo—ut dicere coeperamus—aetatem duxit et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo.

Denique, cum et me Romam cum sanctis pontificibus Paulino et Epiphanio ecclesiastica traxisset necessitas—quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit ecclesiam—et verecunde nobiliarum feminarum oeulos declinarem, ita egit secundum apostolum inportune, oportune, ut pudorem meum sua superaret industria. Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat. Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam

p.454
et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur. Et quia valde prudens erat et noverat illud, quod appellant philosophi τὸ πρέπον, id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed vel mea vel cuiuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur—sciebat enim dictum ab apostolo: Docere autem mulieri non permitto —ne virili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere videretur iniuriam.

In nostrum locum statim audivimus te illius adhaesisse consortio et numquam ab illa ne trans-versum quidem unguis, ut dicitur, recessisse eadem domo, eodem cubiculo, una usam cubili et omnibus in urbe clarissima notum fieret et te matrem et illam filiam repperisse. Suburbanus ager vobis pro monasterio fuit et rus electum propter solitudinem. Multoque ita vixisti tempore, ut imitatione vestri et conversatione multarum gauderemus Romam factam Hierosolymam. Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo, ut pro frequentia

p.456
servientium Deo, quod prius ignominiae fuerat, esset postea gloriae. Interim absentiam nostri mutuis solabamur adloquiis et, quod carne non poteramus, spiritu reddebamus. Semper se ob vi are epistulae, superare, officiis, salutationibus praevenire. Non multum perdebat, quae iugibus sibi litteris iungebatur.

In hac tranquillitate et domini servitute heretica in his provinciis exorta tempestas cuncta turbavit et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi nec ulli bonorum parceret. Et quasi parum esset hic universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui invenitque protinus patella operculum et Romanae fidei purissimum fontem lutosa caeno permiscuere vestigia. Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret. Tunc librorum περὶ ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus ὄλβιοσ vere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum διάπυροσ contradictio et Pharisaeorum turbata schola. Tunc sancta Marcella, quae diu coniverat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes

p.458
quoque nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret hereticus ae simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.