Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

NIHIL Christiano felicius, cui promittuntur regna caelorum; nihil laboriosius, qui cotidie de vita periclitatur. Nihil fortius, qui vincit diabolum; nihil inbecillius, qui a carne superatur. Utriusque rei exempla sunt plurima. Latro credidit in cruce et

p.398
statim meretur audire: Amen, amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat. Quid Samaritana vilius? Non solum ipsa credidit et post sex viros unum invenit dominum Messiamque cognoscit ad fontem, quem in templo Iudaeorum populus ignorabat, sed auctor fit multorum salutis et apostolis ementibus cibos esurientem reficit lassumque sustentat. Quid Salomone sapientius? Attamen infatuatur amoribus feminarum. Bonum est sal nullumque sacrificium absque huius aspersione suscipitur—unde et apostolus praecipit: Sermo vester sit sale conditus —quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere. Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.

Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchri-

p.400
tudinem Horum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum. Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari. Rursumque, quod viderat, in specie eandidissimi linteaminis in superna transfertur et credentium turbas de terris in caelum rapit, ut pollicitatio domini conpleatur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur: Ne mordentes invicem mutuo consumamini, quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat.

Navigantes Rubrum Mare, in quo optandum nobis est ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad urbem Abisamam perveniunt. Utroque litore gentes vagae, immo

p.402
beluae habitant ferocissimae. Semper solliciti, semper armati totius anni vehunt cibaria. Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendae et circumflectendae navis dictata praedicat. Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium—quem Phison sancta scriptura cognominat—qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere. Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.

Quorsum ista? Perspicuum est. Si negotiatores saeculi tanta sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque divitias, et servant cum animae discrimine, quae multis periculis quaesierunt, quid Christi negotiatori non faciendum est, qui veneritis omnibus quaerit pretiosissimum margaritum, qui totis substantiae suis opibus emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur effodere nec latro possit auferre?

Scio me offensurum esse quam plurimos, qui generalem de vitiis disputationem in suam referant contumeliam et, dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam multoque peius de se quam de me iudicant. Ego enim neminem nominabo nec veteris

p.404
comoediae licentia certas personas eligam atque perstringam. Prudentis viri est ac prudentium feminarum dissimulare, immo emendare, quod in se intellegant, et indignari sibi magis quam mihi nee in monitorem maledicta congerere, qui, ut isdem teneatur criminibus, certe in eo melior est, quod sua ei mala non placent.

Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent. Hanc tu suscipe ut parentem, ama ut nutricem, venerare ut sanetam. Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia. Novi ego quasdam iam maturioris aetatis et plerasque generis libertini adulescentibus delectari et filios quaerere spiritales paulatimque pudore snperato per ficta matrum nomina erumpere in licentiam maritalem. Alii sorores virgines deserunt

p.406
et extraneis viduis copuiantur. Sunt, quae oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum in-patientia, index animi, nullam recepit excusationem et cassa inpudicitiae velamenta quasi aranearum fila disrumpit. Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio et praeter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii. Nec culpa est nominis Christiani, si simulator religionis in vitio sit, quin immo confusio gentilium, cum ea vident ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent.

Tu vero, si monachus esse vis, non videri, habeto curam non rei familiaris, cui renuntiando hoc esse coepisti, sed animae tuae. Sordes vestium candidae mentis indicio sint, vilis tunica contemptum saeculi probet ita dumtaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiat. Balnearum fomenta non quaeras, qui calorem corporis ieiuniorum cupis frigore extinguere. Quae et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum et maiorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quae parens libidinum est. Modicus et temperatus cibus et carni et animae utilis est. Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris, quarum vultus cordi tuo

p.408
haereant, Et tacitum vivat sub pectore vulnus. Ancillulas, quae illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis, quia, quantum vilior earum condicio, tanto facilior ruina est. Et Iohannes Baptista sanctam matrem habuit pontificisque filius erat et tamen nec matris affectu nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in heremo et oculis desiderantibus Christum nihil aliud dignabatur aspicere. Vestis aspera, zona pellicia, cibus locustae meique silvestre, omnia virtuti et continentiae praeparata. Filii prophetarum—quos monachos in veteri legimus testamento—aedificabant sibi casulas propter fluenta Iordanis et turbis urbium derelictis polenta et herbis agrestibus victitabant. Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso, varia scripturarum poma decerpe, his utere deliciis, harum fruere conplexu. Si scandalizat te oculus, pes, manus tua, proice ea. Nulli parcas, ut soli parcas animae. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quis gloriabitur castum se habere cor? Astra non sunt munda in conspectu domini: quanto magis homines, quorum vita temptatio est! Vae nobis, qui, quotiens concupiscimus, totiens fornicamur. Inebriatus est, inquit, gladius meus in caelo: multo amplius in terra, quae spinas et tribulos generat. Vas electionis, in cuius Christus ore sonabat, macerat corpus suum et subicit servituti et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae
p.410
repugnare sententiae, ut, quod non vult, hoc agere conpellatur, et quasi vim patiens vociferatur et dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum et eum salvatore dixeris: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem patris mei? Crudelitas ista pietas est; immo quid tam pium, quam sanetae matri sanctum filium custodire? Optat et illa te vivere, non videre ad tempus, ut semper cum Christo videat. Anna Samuhelem non sibi, sed tabernaculo genuit. Filii Ionadab, qui vinum et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis et, quas nox conpulerat, sedes habebant, scribuntur in psalmo, quod primi captivitatem sustinuerint, quia exercitu Chaldaeorum vastante Iudaeam urbes introire conpulsi sunt.

Viderint, quid alii sentiant—unusquisque enim suo sensu ducitur—mihi oppidum carcer est et solitudo paradisus. Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularite censemur? Moyses, ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in heremo, pastor ovium hominum factus est pastor; apostoli de piscatione lacus Genesar ad piseationem hominum transierunt. Tune habebant patrem, rete, naviculam: secuti dominum protinus omnia reliquerunt portantes cotidie crucem suam et

p.412
ne virgam quidem in manu habentes. Hoc dico, ut, etiam si clericatus te titillat desiderium, discas, quod possis docere, et rationabilem hostiam offeras Christo, ne miles antequam tiro, ne prius magister sis quam discipulus. Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem et gradum suum, quem si tenueris, quomodo tibi in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber docere te poterit. Nunc monachi incunabula moresque discutimus et eius monachi, qui liberabilibus studiis eruditus in adulescentia iugum Christi collo suo inposuit.

Primumque tractandum est, utrum solus an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi placet, ut habeas sanctorum contubernium nec ipse te doceas et absque ductore1 ingrediaris viam, quam numquam ingressus es, statimque in partem tibi alteram declinandum sit et errori pateas plusque aut minus ambules, quam necesse est, ut currens lasseris, moram faciens obdormias. In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur. Iudicat contra apostoli voluntatem alienos servos; quod gula poposcerit, porrigit manus; dormit,

p.414
quantum voluerit; nullum veretur, omnes se inferiores putat crebriusque in urbibus quam in cellula est et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis conliditur. Quid igitur? Solitariam vitam reprehendimus? Minime, quippe quam saepe laudavimus. Sed de ludo monasteriorum huiusce modi volumus egredi milites, quos rudimenta non teneant, qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines daemonum obpugnantium contra se portenta contingere, ut apud inperitos et vulgi homines miraculum sui faciant et exinde sectentur lucra.

Vidimus nuper et planximus Croesi opes unius morte deprehensas urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas. Tunc ferrum, quod latebat in profundo, super-natavit aquae et inter palmarum arbores Merrae amaritudo monstrata est. Nec mirum: talem et socium habuit et magistrum, qui egentium famem suas fecit esse divitias et miseris derelicta in suam miseriam tenuit. Quorum clamor tandem pervenit ad caelum et patientissimas Dei vicit aures, ut missus angelus pessimo Nabal Carmelio diceret: Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem preparasti, cuius erunt?

p.416

Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites. Numquam de manu et oculis tuis recedat liber, psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione, vigil sensus nec vanis cogitationibus patens. Corpus pariter animusque tendatur ad dominum. Iram vince patientia; ama scientiam scripturarum et carnis vitia non amabis. Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae, si pectori insederint, dominabuntur tui et te deducent ad delictum maximum. Fac et aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum. Si apostoli habentes potestatem de evangelio vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares? Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur; in quibus cum holerum iacta fuerint semina vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur inriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator adsistas: Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per levia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva.

p.418
Inserantur infructuosae arbores vel gemmis vel surculis, et parvo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Proverbia, et monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus. Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibos et anima lectione saturetur. In desideriis est omnis otiosus. Aegyptiorum monasteria hanc morem tenent, ut nullum absque opere ac labore suscipiant, non tam propter victus necessaria quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Hierusalem omni transeunti divaricet pedes suos.

Dum essem iuvenis et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturae ferre non poteram; quae cum crebris ieiuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluvios gravitatemque Frontonis et lenitatem Plinii alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperaverim quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere vitam. Et gratias ago domino,

p.420
quod de amaro semine litterarum dulces fructus capio.