Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

In principiis philosopharis et generaliter agens, dum omnes erudis, unum iugulas; in reliquis autem, quod uel difficillimum est, rhetoricae eloquentiae iungis philosophum et Demosthenen atque Platonem nobis consocias. o quanta dicuntur in luxuriam, quantis praeconiis extollitur continentia! et de intimis sapientiae disciplinis diei et noctis, lunae cursus ac solis ratio et mundi istius natura describitur; et hanc ipsam disputationem ad scripturarum refers auctoritatem, ne in paschali libro uidearis de saecularibus quippiam fontibus mutuatus.

quid plura? m os laudajre te uereor, ne assentandi crimen incurram. optimus liber est et in philosophis et agens susceptam causam absque inuidia personarum. unde, obsecro te, ignoscas tarditati meae; ita enim sanctae et uenerabilis Paulae dormitione confectus sum, ut absque translatione huius libri usque in praesentiarum nihil aliud diuini operis scripserim. perdidimus enim, ut ipse nosti, repente solacium, quod—ut conscientiae nostrae testis est dominus - non ut proprias dicimus (spectantes) necessitates, sed [*](1 solicitudine b solitudine e statu eccl. qJ 2 in lat. uertere vx in lat. transferre sermonem UV in lat. sermonem uertere eet. 3 ueterum e non om. p 4 si] cum U animi om. b 5 febri ιξ quintam, 6 nimia] in una p 8 uetustate transferem x et] ut UV 9 ex aliqua U 10 principio XqJ 11 uel quod b difficilimum tx% 12 reth.UeVtxgb iugis b phylosophum UV philosophos cet. demostenen UV-sthenem vpcSo-stenem cet. 13 luxuriae £ >gfcb 14 extolitur ξ attollitur V discipline e 15 pr. et] ac VQI<P ratione qJ radio g J alt. et om. qJ 17 pascali V"śb quicquam epBb quidquam \'qJ 18 mutatus (ja I imitatus ex quid] reliqua desunt in V os U his cet. assentiendi v(}qJlJb I 19 crimen] add. arripiat (eras.) in oM. U 20 te ut e 21 etiam meae cp " meae] me b conI. sum dorm. qJ 23 enim] eum 24 ut ipse nosti om. U repente om. 25 ut] ut ad U ad s didicimus (pr. di exp.) c deicimus g deiicimus b deiecimus p ducimus eqJ, om. U spectantes addidi, spatium uacuum 12 litt. in e, om. cet. nec.] uoluntates b sed ut] sut et e sed ad s )

213
I ut sanctorum refrigeria, quibus illa sollicite seruiebat.

sancta et uenerabilis filia tua Eustochium, quae nullam pro matris absentia recipit consolationem, te et uniuersa fraternitas suppliciter salutat. libros, quos dudum scripsisse te nuntiasti, uel legendos nobis uel uertendos transmitte.