Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

In principiis philosopharis et generaliter agens, dum omnes erudis, unum iugulas; in reliquis autem, quod uel difficillimum est, rhetoricae eloquentiae iungis philosophum et Demosthenen atque Platonem nobis consocias. o quanta dicuntur in luxuriam, quantis praeconiis extollitur continentia! et de intimis sapientiae disciplinis diei et noctis, lunae cursus ac solis ratio et mundi istius natura describitur; et hanc ipsam disputationem ad scripturarum refers auctoritatem, ne in paschali libro uidearis de saecularibus quippiam fontibus mutuatus.