Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Unde sciendum est, quod ex omni parte temperatum humanae condicionis exhibens sacramentum perfectam similitudinem nostrae condicionis adsumpserit nec carnem tantum nec animam inrationalem et sine sensu, sed totum corpus totamque animam sibi socians perfectum in se hominem demonstrarit, ut perfectam cunctis hominibus in se et per se largiretur salutem; habensque nostri consortium, qui de terra conditi sumus, nec carnem deduxit de caelo nec animam, quae prius substiterat et ante carnem eius condita erat, suo corpori copulauit, sicut Origenis nituntur docere discipuli.

si emm anima saluatoris; antequam ille humanum corpus adsumeret, in caelorum [*](4 Ps. 15,10 10 Ps. 15, 10 18 *Ioh. 10,11 20 *Matth. 26, 41 ) [*]( 2 in om. s 3 id faceret g 6 caro eius desc. ad inf. U eius om. V 7 app. sit anima] appellatas (s eras., s.l.m2~ = est) ita n T anjma] ita V in inferis V 10 derelinquens U 11 ac] et V 13 relictis haereticorum erroribus s 15 ne TV 16 saluatore T 17 quod TV 19 ouibus suis UV 22 temperantum (n eras.) T 26 demonstrauit TV 27 in se] add. homine V 28 qui ex quae T 31 caeli U )

193
regionibus morabatur et necdum erat anima illius, inpiissimum est dicere ante corpus eam fuisse domini agentem aliquid et uigentem et postea in animam illius conmutatam. aliud est, si possunt de scripturis docere, antequam nasceretur ex Maria, habuisse hanc animam deum uerbum et ante carnis adsumptionem animam illius nuncupatam. quodsi et auctoritate scripturarum et ipsa suscipere ratione coguntur Christum non habuisse animam, antequam de Maria nasceretur — in adsumptione enim hominis et anima eius adsumpta est —, perspicue conuincuntur eandem animam et illius et non illius fuisse dicentes.

sed cessent illi a nouorum dogmatum inpietate furibundi! nos scripturarum normam sequentes tota cordis audacia praedicemus, quod nec caro illius nec anima fuerant, priusquam de Maria nasceretur, nec ante anima in caelis sit commorata, quam sibi postea iunxerit; nihil enim nostrae condicionis e caelo ueniens secum dominus deportauit. unde, quidquid contrarium est ueritati, euangelica falce succidens loquitur: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur, uerbum opere, comminationem fine consummans et dictorum potentiam expletione rerum probans, ut, quidquid sermo pollicitus est, gestorum ueritas exhiberet.