Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed et hoc modo nobis contra illos disserendum uidetur: j scriptum est de uerbo dei: omnia per ipsum facta sunt; num credibile est et sapientiam uel prudentiam carnis, quam illi; animam saluatoris intellegunt, a uerbo dei conditam, ut mortis et inimicitiae contra deum ipse operator exsisteret sibique eas, quod dictu nefas est, copularet? quodsi nefarium est credere et anima saluatoris cunctis uirtutibus pollet, ergo prudentia carnis non erit anima eius, ne ipse mortem et inimicitiam contra deum sibi iunxisse credatur.

cessent Apollinaris discipuli ea, quae contra ecclesiasticas [*]( 2 cf. Rom. 8, 6. 7 21 cf. Rom. 8, 6. 7 23 Ioh. 1,3 25. 29 cf. Rom. 8, 6. 7 ) [*]( 1 stulta sua s 4 ita om. U est om. T 6 habet et V 7 pr. anima] anime U 12 gratis TV 13 aliud sap. cm. U sapientia g 14 hoc U 15 sapit om. T rationabilis T 18 non cm. U que eras.T 19 st(h U)rofis UV 22 aduersus U 24 et om.U 27 copularit Ta.c. copulari g 29sibiiunx.] subiunx. T 30 appolL U )

191
regulas est locutus, propter alia eius scripta defendere. licet enim aduersus Arrianos et Eunomianos scripserit et Origenem aliosque hereticos sua disputatione subuerterit, tamen, qui memor est illius praecepti: non accipies personam in iudicio, ueritatem semper debet diligere, non personas, et scire, quod in dispensatione hominis, quem pro salute nostra unigenitus filius dei est dignatus adsumere, non sit alienus a culpa, qui super anima illius peruersa et intellexit et scripsit.

sicut enim apostolus ait: s i expendero omnem substantiam meam et tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prode erit, ita siue iste, de quo nunc sermo est, siue Origenes et alii heretici, quamuis scripserint aliqua, quae ecclesiasticae fidei non repugnent, tamen non erunt absque crimine et in his, quae principalia sunt et ad salutem credentium pertinent, ecclesiasticae fidei repugnantes.

neque enim, ut ipse cum sectatoribus suis nititur adprobare, dominus noster atque saluator animam sine sensu adsumpsit et mente aut mediam partem eius duasque de tribus siue tertiam, ut inperfecte hominem saluaret adsumptum, quia nec media nec reliquae portiones perfecti nomen accipient. et, sicut, quod perfectum est, caret inperfecti uitio, sic, quod inperfectum est, perfectum non potest dici. et si inperfecte similitudinem nostram uel ex parte susceperat, quomodo in euangelio loquebatur: nemo tollit animam meam a me. potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo sumendi eam? quae autem tollitur atque deponitur, nec inrationalis nec absque mente et intellegentia dici potest, sed e contrario rationalis et intelligibilis et mentem habens ac sentiens.