Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Propter nos igitur homo saluator est factus, non propter bruta et inrationabilia iumenta, ut similitudinem animae iumentorum absque sensu et ratione susceperit. sed nec illud, quod eiusdem hereseos sectatores cauillantur et garriunt, ecclesia suscipit, ut prudentiam carnis appellari putet animam saluatoris, cum perspicue apostolus prudentiam carnis inimicam deo appellet et mortem, quod de domino dicere nefas est, ut anima eius mors et dei inimica cre- datur.

si enim nobis praecipit: nolite timere eos, qui possunt occidere corpus et animam non ualent, [*]( 3Ioh. 12, 27 13 *Os. 7,11 15 Ps. 48,13 18 *Deut. 25, 4 20 *I Cor. 9, 9—10 27 cf. Rom. 8, 7. 6 29 *Matth. 10, 28 ) [*]( 1 habet] add. inanimam (.i. s.l.V) sine anima TV (cf.p. 161,7) inanimatam UV 2 in] pro U 3 illud orn. U 5 testetur V 8 dissim.] sim. U 11 et om. U ac] et V 13 eloquio U 16 insip. om. U illis] eis U 17 qui Ta.c.V irrationabilis (bi exp.) V 18 inr(irr V)ationabilibus Tp.c.m2 UV 20 bobus Tp.c.m2 21 hoc dicit g 24 susceperit V susciperet T (-it a.c.m2) U ne TV 25 suscepit T 29 praecepit U 30 corpus occ. U-)

190
cogentur stulta disputatione suscipere meliores esse nostras animas anima saluatoris, dum illa prudentia carnis adseritur, quae mors et inimica est dei, nostra autem mori non potest.

quod nequaquam ita intellegendum est, fratres carissimi, cum etiam prudentia animae non possit anima nuncupari et multo inter se differant. licet enim prudentia animae in ea sit, cuius prudentia est, tamen alterum habet, alterum habetur et prius anima est, sequens uersatur in anima. quodsi j prudentia animae non est anima, quanto magis carnis prudentia\', anima non potest appellari!

tendant quantumlibet syllogismorum suorum retia et sophismatum decipulas proponentes se ipsos innectant laqueis ne id quidem scientes, cuius uana scientia gloriantur, j et discant a nobis, quos ingratis cogunt huiusce modi disputationem adsumere, aliud esse, quod sapit, aliud sapientiam, aliud quoque,I quod sapitur, et haec non solum uerbis inter se, sed et sensibus j discrepare.

quae enim sapit, rationalis est anima; porro, quae ex ipsa est et ipsius et non ipsa, quae sapit, appellatur sapientia; quod autem sapitur, res est, quam respicit, eaque gignitur ex sapiente sapientia et non sapiens ipse nec ipsa sapientia. tandemque desinant dialecticae artis strophis simplicia ecclesiasticae fidei decreta per-\' uertere, ut animam saluatoris prudentiam carnis appellent, quam apostolus mortem et inimicam adserit dei. ■