Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ineo enim, quod ait \'ipse\', ostendit illum pristinam non mutasse naturam nec diuinitatis suae inminuisse diuitias, qui propter nos pauper effectus plenam similitudinem nostrae condicionis adsumpserat. ex tantis et talibus adsumpsit hominem dumtaxat absque peccato, ex quantis et qualibus nos omnes creati sumus, non ex parte, sed totus, mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, nulloque, quod nostrae similitudinis est, caruit nisi solo peccato, quod substantiam [*]( 1 *Rom. 3, 12 3 *Ps. 143, 5 6 *II Cor. 8, 9 10 cf. Matth, 1, 23 13 loh. 1, 14 16 *Ps. 101, 28 17 *Luc. 3, 22 20 *Hebr. 13, 8 23 cf. II Cor. 8, 9 26 I Tim. 2, 5 e ) [*]( 1 sollicitudinem V sustinebat T 2 derelinquerunt Va.c. sunt om, T propheta V 3 deprecans V c(a)eIos tuos UV 4 discende T 5 nostr. sal. V 6 in eadem U concinncnte V 10 emmanuhel Tp.c. emanueI V 12 nostram om.V humanam g 14 uersus] uerus V 15 carne T 16 loq. Dauid g idem ipse V 17 tu es] hic est Tp.c.m2 18 bene om. UV complacuit U 21 illum] eum V 24 nostrae cond.] nostri U ex] et ex U 26 tocius V )

189
non habet.

neque enim inanimam carnem habuit et pro anima rationali ipse in ea deus uerbum fuit, sicut dormitantes Apollinaris discipuli suspicantur, nec dicens illud in euangelio: nuncanima mea tur bata est, diuinitatem suam perturbationi subiacuisse testatur, quod consequens est eos dicere, qui pro anima diuinitatem in corpore eius fuisse contendunt, nec rursum solam animam sibi socians susceptum inpleuit hominem, ne ex similitudine carnis et ex dissimilitudine animae mediae adsumptionis dispensationem inplesse credatur in carne nostri similis existens et in anima inrationabilium iumentorum, si tamen secundum illos inrationabilis et absque mente ac sensu est anima saluatoris, quod inpium est credere et procul ab ecclesiastica fide, ne protinus illo percutiatur elogio, quo propheta corripit delinquentem dicens: Ephraim sicut columba insensata non habens cor, et quasi inrationalis audiat: conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.

nulli enim dubium, quin inrationalis et sine sensu ac mente anima, iumentis insipientibus conparetur; unde et Moyses scribit: bouem triturantem non infrenabis et Paulus scriptum edisserens ait: numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique dicit?.

Propter nos igitur homo saluator est factus, non propter bruta et inrationabilia iumenta, ut similitudinem animae iumentorum absque sensu et ratione susceperit. sed nec illud, quod eiusdem hereseos sectatores cauillantur et garriunt, ecclesia suscipit, ut prudentiam carnis appellari putet animam saluatoris, cum perspicue apostolus prudentiam carnis inimicam deo appellet et mortem, quod de domino dicere nefas est, ut anima eius mors et dei inimica cre- datur.