Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Unde, qui Origenis erroribus delectantur, festiuitatis dominicae non spernant praeconia nec unguenta, aurum et margaritas quaerant in luto neque matrem suam ecclesiam, quae eos genuit et nutriuit, in magnis urbibus lacerent, qui aliquando nostri nunc propter illum et discipulos eius gentilium in nos odia superant et in delectatione eorum in nos maledicta congeminant diuitumque obsident fores nec audire metuunt cum Iudaeis: filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt.

qui mihi uidentur nescire omne uerbum ueritatis non habens fundamentum, etsi ad horam audientem inlexerit, ut putet uerum esse, quod non est, paulatim dissolui et in nihilum redigi uniuersamque sententiam, quae in morem torrentis de pessima mente profertur, obruere auctorem suum et litteras syllabasque, quibus fuerat contexta, perdentem absque sensu et sono et ulla imagine derelinqui et instar uenenatissimi colubri percutere prolatorem suum statimque retrahere caput et quasi in foramine mentis tabescere atque consumi. nam mendaciorum finis interitus est.

illi, qui quondam iactabant se solitudinis amatores, saltim paruulam ad occultanda maledicta [*]( ł 11 cf. Ex. 10, 21 19 *Esai. 1, 2 . ) [*]( 2 pretium et g 3 tradiderint g 4 alt. et om. V 8 perturbatione Ua,c. anime V spoliata U; add. anima g 9 in om. V 10 flegmate U reumate TV 11 intractabili TV 14 sperant TV sperent s ungenta TV 16 nostri nunc om. 17 superant in t., 1 concitant inmg. m2T 18 dilectione U mala dicta Ta.c.V 21 uidetur V 24 more TV actorem T 25 erat s 29 interius V condam U 30 paruo(u s.l.)la T )

208
super labia furoris sui aedificent cellulam, non de sanctis Hierusalem lapidibus, sed de informibus Babylonis saxis, quae indolata et inaequalia ruiturae domus parietes fulciant.

quamquam efremmatis auribus et gentilium odiis se nostri detractatione commendent car- - ; pentes ecclesiasticam disciplinam et patientia nostra quasi quodam temeritatis fomite abutentes, tamen aliquando taceant et quiescant et audiant prophetam dicentem: prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum, desiderentque ea sapere, quae digna sunt uita solitaria, et ecclesiae principem ac magistrum non contristent deum.