Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nos autem mortiferis perturbationibus resistentes muro continentiae uallemus animam et libertatem illius cotidiana uirtutum [*]( 17 cf. I Cor. 4, 5 22 *Hier. 28 (51), 6 24 cf. Hier. 28 (51), 7 25 cf. II Cor. 11,14 ) [*]( 1 omni studio b amplectamur U 5 enim] autem V 6 causa U 7 instructi V 12 animi b archanus TV 13 qui U 15 ob quae Ta.cl obque cet. atqui g 16 inu. se V 18 abscondit ab (b eras.) T 19 scribit] ait V 20 appropinquantes U festiu.] ad ciuitatem U 21 ad eos] istis b 22 babyll. Ta.r. babil. UV saluate UV 23 uaticinum V 24 prophetae b babyllon Ta.r. babylonis U babilone (e exp.) V 27 corment U )

207
exercitatione tueamur. sicut enim uenditi serui eorum, qui pro eis dedere pretium, famuli et uerberones uocantur, ita, qui animas suas uariis uendidere desideriis, horum, quibus se tradiderunt, famuli nuncupantur et quasi crudelibus oboediunt dominis.

cumque et emendatores erroris sui rigida fronte contemnant, temeritate stultitiam defendentes ignorant, quod audacia nihil sit aliud, ut mihi quidem uidetur, nisi absque sensu et cogitatione sententia procul a se fugans gubernatorem perturbationum animum. cumque tali fuerit conspoliata praesidio, praeceps in profundum fertur inpietatis et quasi quodam amarissimo flegmate lumen mentis obscurat oculumque eius secundum eloquium scripturarum tractabili tenebrarum nocte circumdat.

Unde, qui Origenis erroribus delectantur, festiuitatis dominicae non spernant praeconia nec unguenta, aurum et margaritas quaerant in luto neque matrem suam ecclesiam, quae eos genuit et nutriuit, in magnis urbibus lacerent, qui aliquando nostri nunc propter illum et discipulos eius gentilium in nos odia superant et in delectatione eorum in nos maledicta congeminant diuitumque obsident fores nec audire metuunt cum Iudaeis: filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt.