Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod cum ita sit, adpropinquante festiuitate domini dicamus ad eos, quos Origenis error inuoluit et fraudulentia captiuos tenet: fugite de medio Babylonis et resaluate unusquisque animam suam. quamuis enim iuxta uaticinium prophetale Babylon calix aureus esse dicatur et conpositione ac lepore uerborum ueritatis pulchritudinem praeferat et transfiguret se in angelum lucis, tamen sciendum, quod, quicumque bibunt de uino illius, mouentur et corruunt et contriti lamentatione sunt digni.

nos autem mortiferis perturbationibus resistentes muro continentiae uallemus animam et libertatem illius cotidiana uirtutum [*]( 17 cf. I Cor. 4, 5 22 *Hier. 28 (51), 6 24 cf. Hier. 28 (51), 7 25 cf. II Cor. 11,14 ) [*]( 1 omni studio b amplectamur U 5 enim] autem V 6 causa U 7 instructi V 12 animi b archanus TV 13 qui U 15 ob quae Ta.cl obque cet. atqui g 16 inu. se V 18 abscondit ab (b eras.) T 19 scribit] ait V 20 appropinquantes U festiu.] ad ciuitatem U 21 ad eos] istis b 22 babyll. Ta.r. babil. UV saluate UV 23 uaticinum V 24 prophetae b babyllon Ta.r. babylonis U babilone (e exp.) V 27 corment U )

207
exercitatione tueamur. sicut enim uenditi serui eorum, qui pro eis dedere pretium, famuli et uerberones uocantur, ita, qui animas suas uariis uendidere desideriis, horum, quibus se tradiderunt, famuli nuncupantur et quasi crudelibus oboediunt dominis.

cumque et emendatores erroris sui rigida fronte contemnant, temeritate stultitiam defendentes ignorant, quod audacia nihil sit aliud, ut mihi quidem uidetur, nisi absque sensu et cogitatione sententia procul a se fugans gubernatorem perturbationum animum. cumque tali fuerit conspoliata praesidio, praeceps in profundum fertur inpietatis et quasi quodam amarissimo flegmate lumen mentis obscurat oculumque eius secundum eloquium scripturarum tractabili tenebrarum nocte circumdat.