Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ergo, si melior est et potentior filius dei anima sua, quod nulli dubium est, quomodo anima illius in forma dei esse poterat et aequalis deo, quam cum dicat se euacuasse et serui adsumpsisse formam, omnes hereticos magnitudine blasphemiae superat? si enim in forma dei et aequalis deo uerbum dei est, in forma autem dei et aequalitate eius anima saluatoris est, quomodo potest inter aequalia aliud esse maius, aliud minus ? ea enim, quae inferioris naturae sunt, sublimiorem naturam atque substantiam sui deiectione testantur.

Non ei sufficit ista blasphemia, sed trans flumina Aethiopiae cursum stultitiae suae dirigens iterum furibundus exultat tot dicens uoluntate sua deum condidisse rationabiles creaturas, quot poterat gubernare, ut uirtutem dei inbecillitati hominum et ceteris, quae creata sunt, conparet. nam in humano corpore tot fortitudo eius membra sustentat et regit, quot potest eis infusa uegetare, et eam nobis tribuit temperantiam, quam ualet sua praesentia regere, tantumque uirtute sustentat, quantum possunt membra hominum sustinere; deus autem maior his, quae ipse fabricatus est, cum illis mensuram in creatione praestiterit, quam rerum ordo poscebat et quo amplius sustinere non poterant, plus potest, quam ea, quae facta sunt, capiunt.

at ille, columen ueritatis, terminabilem dei adserit fortitudinem et minorem artibus hominum. caementarii quippe et hi, qui struendarum domorum callent scientiam, maiora possunt aedificare, quam fecerunt — si tamen queant fundamenta sustinere, quae superaedificanda sunt — nec fabricatio cogitationis artium finis est, cumque opera tanta perfecerint, quanta rerum necessitas flagitabat, habeantque mensuram, ultra quam si fuisset aliquid extructum, indecens et inutile probaretur, ars ipsa plus mente continet, quam opere demonstrauit, nec fine rerum finis inponitur scientiae, si tamen, ut dixi, quidquid mens conceperit et magnitudine operum cogitatio dilatarit, possint ea, quae subiecta sunt, sustinere.

et quo- modo non inpium est humanae arti finem non inponere nec operibus suis artificum scientiam coaequare et deum tanta fecisse dicere [*]( I 9 cf. Esai. 18, 1 ) [*](1 illam] eam V 2 illius] eius U 5 equale V 6 poterit g 9 sufficiat U flumen U 10 currum g 11 naturas V quod Ta.c. 12 ut] et V 13 creata] cetera V comparat V in om. V 14 quod Ta.c.UV ex eis TV alt. et om. U 19 poterant] poterat g 20 lumen U 22 scientia Tp.r.UV 23 fecerintTV 29 cęperit U )

202
rationabilium creaturarum, quanta facere poterat ? audiat ergo et discat inpius: non tanta est uirtus dei, quantas fecisse dicitur rationabiles creaturas, sed inponens mensuram operibus, ultra quam esse non poterant, et rerum numerum dispositionis suae arte concludens ipse mensura et numero non tenetur. ex quibus liquido apparet non eum tanta fecisse, quanta poterat, sed, quantum rerum necessitas expetebat, tantum eius fecisse uirtutem.

ponamus exemplum, ut, quod dicimus, manifestius fiat. si quis opulentus pater familias conuiuas ad cenam uoluerit inuitare et tantas offerre dapes, quae inplere possint auiditatem cenantium, non statim, quantum illi comederint et quantum eis fuerit praeparatum, tantum diues dominus habere poterat, sed praebuit eis, quantum conuiuii dignitas exposcebat; sic et omnipotens deus uincens conparationis exemplum non tantas fecit creaturas, quantas poterat, sed tantae ab eo factae sunt, quantae debebant fieri.