Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uerum non est contentus hoc fine blasphemiae, sed in morem lunaticorum, qui furorem suum inlisione dentium et spumantium saliuarum eiectione testantur, rursum eructat et dicit filium dei, id est rationem et sermonem ac uirtutem eius, ad ea tantum, quae rationabilia sunt, peruenire. quod audiens miror, unde sumpserit aut quomodo legisse se nesciat: omnia per ipsum facta sunt — ex quo adprobatur ad cuncta uerbi dei fortitudinem peruenire — forsitan oblitus et illius historiae, quando uirtute Christi Lazarus suscitatus est, cuius utique corpus eo tempore, quo de morte surgebat in uitam, ut anima ita et ratione caruit.

ignorauit et illud, quod de quinque panibus quinque milia saturata sunt hominum exceptis mulieribus et infantibus et superfuerunt duodecim cophini fragmentorum, quod utique Christi fortitudo perfecit. arbitror eum nec illius miraculi recordatum, quando inrationabilis maris fluctus diuino calcans pede tranquillitati nauigantium reddidit, quae Christi uirtus et non alterius patrauit imperium. quomodo ergo non toto et animo et corpore perhorrescit dicens fortitudinem uerbi dei ad inrationabiles creaturas non posse pertingere?