Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid sibi autem uult crebro animas et uinciri corporibus et ab eis diuidi praedicare et multas nobis inferre mortes ? ignorat Christum idcirco uenisse, non ut post resurrectionem corporibus animas solueret aut liberatas rursus aliis corporibus indueret et de caelorum regionibus descendentes sanguine et carne uestiret, sed ut semel corpora suscitata incorruptione et aeternitate donaret.

Isicut enim Chnstus mortuus ultra non moritur nec mors ei dominatur, ita nec corpora suscitata post resurrectionem secundo uel frequenter intereunt nec mors eis ultra dominabitur neque in nihilum resoluentur, quia totum hominem Christi saluauit aduentus.