Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quae enim illum ratio, qui disputationum ordo perduxit, ut allegoriae umbris et cassis imaginibus scripturarum tolleret ueritatem? quis propheta sentire docuit ob lapsus de caelis animarum deum esse conpulsum corpora fabricare ? quis iuxta beatum Lucam eorum, qui uiderunt et ministri fuerunt sermonis dei, huic tradidit ad docendum neglegentia et motu et fluxu de altioribus rationabilium creaturarum prouocatum deum mundi huius condere diuersitatem, cum creationem eius Moyses explicans (nec) dixerit nec indicauerit propter causas aliquas praecedentes de rationabilibus\' sensibilia, de inuisibilibus uisibilia, de melioribus peiora prolata, quod apertissime Origenes praedicat?

dicit enim propter peccata intelligibilium creaturarum mundum esse coepisse nolens pascha celebrare cum sanctis neque cum Paulo dicere: inuisibilia dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur nec cum propheta uociferari: consideraui opera tua et obstupui. aliter enim mundi pulchritudo subsistere non ualebat, nisi eum uarius creaturarum inplesset ornatus.