Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sollemnitatis augustae sermo diuinus de caelorum regionibus micans et splendore suo iubar solis exsuperans clarissimum animabus se desiderantium lumen infundit, cumque pleno cordis intuitu radios eius quiuerint sustinere, ad ipsa caelestis Hierusalem interiora I penetralia atque, ut ita dicam; sancta sanctorum eas pertrahit.

unde, \' si uolumus salutis esse participes et adhaerentes studio uirtutum animarum uitia purgare et, quidquid in nobis sordium est, iugi scripturarum meditatione diluere, quasi sub sudo apertam doctrinarum scientiam contemplantes festinemus supernae laetitiae festa celebrare et iungere nos angelorum choris, ubi coronae et praemia et certa uictoria est et desiderata triumphantibus palma proponitur. nec differamus tumentibus carnis fluctibus liberati inter diuersa uoluptatum hinc inde naufragia clauum tenere uirtutum et post, grandia maris pericula tutissimum caelorum intrare portum.