Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uos, Christiani senatus lumina, accipite et Graecam et Latinam etiam hoc anno epistulam — ne rursum heretici mentiantur a nobis pleraque uel addita uel mutata —, in qua laborasse me fateor, ut uerborum elegantiam pari interpretationis uenustate seruarem et intra definitas lineas currens nec in quoquam excedens loco eloquentiae eius fluenta non perderem easdemque res eodem sermone transferrem — quod utrum necne consecutus sim, uestro iudicio derelinquo -; quam sciatis in quattuor partes esse diuisam: et in prooemio credentes hortatur ad dominicum pascha celebrandum, in secundo et tertio loco Apollinarem et Origenem iugulat, in quarto, id est extremo, hereticos ad paenitentiam cohortatur.

si quid autem hic minus aduersum Origenem dictum est, et in praeteriti anni epistula continetur et haec, quam modo uertimus, breuitati studens dicere plura non debuit. porro contra Apollinarem succincta fides et pura professio non caret subtilitate dialectica, quae aduersarium suum extorto de manibus eius pugione confodit.