Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Atque utinam serpentina generatio aut simpliciter nostra fateatur aut constanter defendat sua, ut scire ualeamus, qui nobis amandi sint, qui cauendi! nunc autem - nouum paenitentiae genus - oderunt nos quasi hostes, quorum fidem publice negare non audent. rogo, qui est iste dolor, qui nec tempore nec ratione curatur ?

inter micantes gladios, iacentia corpora, riuos sanguinis profluentes iunguntur saepe hostiles dexterae et belli rabiem pax repentina conmutat: soli sunt huius hereseos sectatores, qui cum ecclesiasticis non ualent foederari, quia, quod sermone coguntur dicere, mente condemnant. et si quando aperta blasphemia publicis auribus fuerit reuelata et uiderint contra se audientiam circum fremere, tunc simplicitate simulata dicunt audisse se primum, quae magistrum dicere haud nescierint. cumque eorum scripta teneantur, uoce negant quod litteris confitentur.

quid necesse est obsidere Propontiaem, mutare loca, diuersas lustrare regiones et clarissimum pontificem Christi eiusque discipulos rabido ore discerpere ? si uera loquimini, pristinum erroris ardorem ardore fidei conmutate. quid maledictorum pannos hinc inde consuitis et eorum carpitis uitam, quorum fidei resistere non ualetis ? num idcirco uos non estis heretici, si nos quidam adsertione uestra crediderint peccatores, et os inpietate fetidum non habebitis, si cicatricem potueritis in nostra aure monstrare? quid iuuat uestram perfidiam uel prodest pellis Aethiopica et pardi uarietas, si in nostro corpore naeuus apparuerit ? en papa Theophilus tota Origenem arguit libertate hereticum esse:

nec dicta defendunt aut fingunt ab hereticis inmutata [*]( 2 cf. loh. 3, 31 4 cf. Matth. 23, 33 25 cf. Hier. 13, 23 ) [*]( 1 mori D dominic. Aa.c.m2 de communic. D daemoniac. g 8 pr. qui] quis Ap.e.m2g 10 dextrae g 14 audientiam (=auditorum coronam)] audientium D,Ma.c. os (s.l.m2) audientium A audientium ora 71 audientium turbam s 15 sim. simpl. g 16 h(s.l.m2)aut M aut Aa.c.m2D ante Ap.c.m2 g 17 Prop.] al proponit idem (omnia deleta) pro pontifice (in mg. al proponit idem) 71 22 non estis uos g 23 crederint A hos D 24 fęt. 71 foedum s poteritis s 25 aura M uestra perfidia Ap.c. 26 aethiopia Ma.c. aethyopiam (m exp.) A et thiopia D pardi ex par II neuus (neus Dp.r.) codd. 27 papas A theofilus codd. 28 nec illi g aut] sed s )

184
multorumque dicunt libros similiter deprauatos, ut illum non sua fide, sed aliorum tueantur erroribus. uerum haec aduersum hereticos dicta sint, qui iniusto contra nos odio saeuientes mente fatentur arcanum et uenena pectoris inremediabili dolore testantur.