Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Legimus in euangelio, cum dominus atque saluator fortitudinis suae et patientiae exemplar ostendens crucem scanderet, Pilatus inscripsit titulum et posuit super eius caput. scriptum autem erat: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum. istum titulum multi legerunt Iudaeorum, qui erat scriptus Hebraice, Latine et Graece. dicebant ergo Pilato principes sacerdotum et Iudaeorum: noli scribere, quod rex Iudaeorum sit, sed quod ille se dixerit regem Iudaeorum. respondit Pilatus: quod [*]( 5 *Luc. 22, 28-30 11 *Matth. 2, 2 19 *Ioh. 19, 19-22 ) [*]( 1 cont. aquas V sustinere u possint Ta.r.U diabolo u 2 fecit Uu filium u tradit u glor. regni V 3 eam u huius u 4 protestatur u et] ut U sed up.c.m2 xpi regnum u 5 suos om. u 6 tribulationibus u statuo g uobiscum V 9 quomodo enim UVu perfectum U 10 alt. et om. V 11 percunctabant U percontabant u 13 enim om. u oriente u ut ador.] adorare Vu 14 xpm confitentur u regem om. u et s.l.V origenis TVu 15 in perpetuum Uu perpetuo s aduertit U 17 quod cum U 18 suae] nobis u insigne ex. g 19 scripsit Uu 20 cap. eius Uu 21 et 22 iudeorumTV (passim) 22haebreice T 23 latine graece U graece et latine u 24iudeorum sac. et V 25 iudeorum rex V sit s.l.U alt. quod om. u dixit u )

167
scripsi, scripsi.

cum ergo Pilatus neo seditione nec precibus ad hoc potuerit adduci, ut regnum Christi de titulo tolleret, sciat Origenes absque ulla necessitate se hoc facere, quod fecerunt Iudaei, ut regnum Christi aestimet terminandum. illi quidem in terra positum regem negabant, hic regnantem in caelo, quantum in se est, detrahere nititur, ut accusatorem sceleris sui habeat Pilatum, qui Iudaeis respondit: quod scripsi, scripsi.

uemat et prophetalis sermo in medium ac.regnum Christi tota praedicet libertate: gaude, filia Sion, praedica, filia Hierusalem, laetare et exulta de toto corde tuo, filia Israhel: abstulit dominus iniquitates tuas, redemit te de manu inimicorum tuorum, rex Israhel in medio tui, non uidebis ultra mala.

neque enim, quos semel saluos fecit, iterum praecipitabit e caelo et dimittet iuxta Origenis deliramenta et fabulas, ut rursum de sublimibus conruant. et hoc, quod dicitur: non uidebis utra mala, aeternae securitatis indicium est, quod, qui semel fuerint liberati et regni caelorum possessione perfruiti, nequaquam uitiis trahantur ad terram nec dei priuentur auxilio, qui eis iuxta eloquium prophetale ponet murum et circamurale sua eos uirtute circumdans.

unde et psalmista canit: non commouebiturinaeternum, qui habitat in Hierusalem, et dominus protestatur: non te dimittam nec deseram. frustraque somniat ascendere animas in caelum et descendere et nunc proficere, nunc ad inferiora delabi, ut per ruinas innumerabiles saepe moriantur et Christi passio irrita fiat.

qui enim semel pro nobis mortuus est, aeternam nobis uictoriae suae laetitiam dedit, quae nulla uitiorum mole tenuetur. nec quisquam [*]( 7 Ioh. 19, 22 9 *Soph. 3, 14-15 16 *Soph. 3,15 20 *Esai. 26,1 21 Ps. 124,1 23 *Ios. 1, 5 = *Hebr. 13,5 ) [*]( ! 1 seditionibus u 2 abduci u duci V toll. de tit. V 3 origenis Tu fecer.] fecere u 4 et illi u 5 in caelo om. V 7 resp. iudeis u 9 syon Uu hier. T iher. cet. 10 laetare om.V tuo om. u 11 israhel T isrl V ihrlm Uu deus U 12redemit om. V te om. Vu 14 praecipitauit u preci(ex e)pit abire V 15 e] de Uu dimittit Ta.c.V iusta u ut] et u 18 perfruis(exp.)ti (m2 perfecti) u 19 trahuntur Ua.e.u domini U eis] s(eras.)eis V se his u 20 ponit U pon u circa murale T circummurale g 22 hier. T iher. cet. 23 neque u 24 celo u 25 dilabi u 26 fiant u 27 pro nob. sem. U 28 mole-homo om. V extenuetur s )

168
hominum crebrius moritur, quod Origenes ausus est scribere Stoicorum inpiissimum dogma diuinarum cupiens scripturarum auctoritate firmare.