Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Facessant igitur stultissimi mortalium, immo descendant in in fernum uiuentes, sicut psalmista testatur, et praeceptorem inpietatis suae ibi esse cernentes clamitent: e t tu captus es, sicut et nos, et inter in fernum es; descendit in infernum gloria tua et reliqua.

talis pastor gregis morbidi Christum ubique suggillat iniuriis et diabolum honore sustollit, dum illum adserit purgatum uitiis atque peccatis pristinam aliquando gloriam recepturum et hunc regnare desistere simulque cum diabolo sub patris imperio redigendum, ut magis ad Origenis blasphemias quam ad uociferationem Iudaeorum propheta mirabundus exclamet: obstupuit caelum super hoc et inhorruit ualde, dicit dominus, eo quod duo mala fecerit.

Origenes Christum adserens regnare desinere et diabolum ad culmen, de quo ceciderat, ascensurum, talem sceleris sui profundum lacum fodiens, [*]( HLuc.1,33 15 Ps. 54,16 17?cf.Ezech.31,15—18;Bar.3,ll;Ps.48,18 25 *Hier. 2,12—13 29 cf. Hier. 2, 13 ) [*]( 2 eurricula (ex —lo m2u) saec. Vu saec. curricula U 3 impietatis u 5 quae om. u 6 dei] deusw 8 conpellantur u et om.V 9 cred. aet. om. u 13 parte u ne u 14 sunt om. U desistent V desistent (ex —ant, s.l.m2 uel—et) T desistet U desistat u 17 ibidem u 18 alt. et-om. g deputatus u 19 discendit T descendat Uu 20 sugillat u 22 per(ex prae)cepturum u 23 imperium Uu 25 obstipuit Tu 26 inorruit u horruit s ualde super hoc u 27 origenis Tu 28 desistere u 29 sui et tam u sui tactu V profodiens U )

166
qui aquas continere non possit, aequalem, quantum in se est, diabolum facit filio dei, dum detrahit illi regni gloriam sempiternam et imperio patris eum subicit cum daemonibus.

uerum istius modi uox inpia proteratur et sciamus regnum Christi esse perpetuum ipso loquente ad discipulos suos : uos perseuerastis mecum in temptationibus meis et ego statuam nobis testamentum aeternum, ut bibatis et comedatis semper super mensam meam in regno meo. quomodo inpleri potest hoc, quod dicitur \'semper\', nisi perpetuum regnum sit et nullo fine claudendum ?

quod et magi intellegentes uersi ad paenitentiam studiosius percunctabantur: ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus, ut adoremus eum. magi fatentur Christum regem et Origenes negat dicens eum non in perpetuo regnaturum nec animaduertit se Iudaeorum blasphemiis similem. t