Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Neque enim priuauit eum pater naturae suae nomine, postquam pro nobis homo et pauper effectus est, nec in Iordane fluuio baptizatum altero appellauit uocabulo, sed filium unigenitum: tu es filius meus dilectus, in quo mihi conplacui.

nec similitudo nostra m diumitatis est mutata naturam nec diuinitas in nostrae naturae uersa est similitudinem, sed manens, quod in principio erat, deus uerbum et in se nos glorificans non uenit iuxta Hieremiam, ut diceret: heu mihi, mater, ut quid me genuisti, uirum, qui iudicer et discernar omni terrae? non profui neque profuit mihi quisquam, qui libertatem donaturus aduenerat.

nec iuxta Esaiam uociferabatur: uae mihi, quia, cum sim homo et inmunda labia habens in medio populi inmundalabia habentis habitem, regem dominum sabaoth uidi oculis meis. ipse enim erat rex gloriae, ut in uicesimo tertio psalmo scriptum est, in patibulo uictor existens et hostilia bella conpescens, ut hominem fictum ex humo caelorum habitatorem faceret et tropaei sui communione donaret.