Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et, si dei tribuerit clementia, cum angelis merebimur dominicum pascha celebrare habentes quadragesimae exordium ab octaua die mensis, qui secundum Aegyptios uocatur Famenoth, et ipso praebente uires adtentius ieiunemus ebdomadae maioris, id est paschae uenerabilis, die tertia decima mensis Farmuthi fundamenta iacientes, ita dumtaxat, ut iuxta euangelicas traditiones finiamus ieiunia intempesta nocte, octauo decimo die supra dicti mensis Farmuthi et altero die, quo dominicae resurrectionis est symbolum, id est nono decimo eiusdem mensis, uerum pascha celebremus adiungentes his septem reliquas ebdomadas, in quibus pentecostes festiuitas texitur, et praebentes nos dignos communione corporis et sanguinis Christi.

sic enim merebimur accipere regna caelorum in Christo Iesu, domino nostro, per quem et cum quo deo patri gloria et imperium cum spiritu sancto et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.

Salutate inuicem in osculo sancto; salutant uos, qui mecum sunt, fratres. [*](1 pr. et om V 3 quadragensimae T octauo s 4 egypt. U egipt. Vu famenoht U farmenoth u ipsos u 5 maioris] mos est u pascae T 6 famuthi U 7 ut om. u 8 supra dicto mense u supra dictis U famuthi ua.c. 9 alterius diei u quo] qui u pr. est om. u synb. T sinb. u sib. V 10 pasca T 11 reliquas] alias V 12 texuitur T corporis om. u sanguini u 13 enim om. u. 14 quo est u deo \'om. U 15 sancto spiro U 17 sal.-fratres om. u uos] add. omnes U 18 fratres] add. explicit epistula paschalis beati theof(ph V)ili alexandrini epi ad totius aegypti (egipti V) epos •II* (scda V). TV explicitepla U . )

182