Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Abiectis itaque Origenis malis et scripturarum, quae uocantur apocrypha, id est abscondita, decipulis praetermissis — non enim in abscondito locutus sum, ait dominus — iterum atque iterum, fratres carissimi, dominicae passionis festa celebremus; fidem conuersatione decorantes misericordia in pauperes imitemur deum, cui nulla corporalium naturarum forma consimilis est, habeamus in cunctis imaginem bonitatis eius, paenitentia emendemus errores, oremus pro inimicis, pro detractatoribus obsecremus aemulantes Moysen, qui sororis contra se loquentis culpam oratione deleuit, oleo elemosynae peccatorum sordes lauemus.

captiuorum uincula nos uideantur adstringere et propi- t tium illis inprecemur deum; clausos carcere humanitas diurna ■ sustentet et his, quorum corpora morbus regius occupauit et iugi tabe membra soluuntur, propter repositam in caelis mercedem sollicito ministerio seruiamus. si quando potestas iudicii nobis data fuerit et iurgantium ad nos fratrum -causa delata, non sit personarum consideratio, sed rerum. corruentibus et in tribulatione positis nos quoque ruamus affectu, leges normam teneant ueritatis, caritas prona sit ad misericordiam non insultans peccantibus, sed condolens; facilis est enim lapsus ad uitia et fragilitas condicionis humanae, quidquid cernit in alio, in se debet pertimescere.

cumque alius fuerit pro errore correptus, illius emendatio nostra sit cautio. et super omnia quasi culmen et corona uirtutum pietas in deum toto cordis timore seruetur execrantesque deorum numerum patris et filii et spiritus sancti unam confiteamur indiscretamque [*]( 5 *Ioh. 18, 20 11 cf. Num. 12, 13-15 ) [*]( 4 apocrifa TV apocrifę (-phe u) Uu absconditae Uu discipulis eodd. (corr. U) 5 non-dom. om. U non enim in] in palam non u 6 it. atque it. obsecro uos g 7 misericordiam TVu paup.] add. exibentes in mg. m2T inpercientes u 10 detractoribus UVu 11 deprecemur u moisen V 12 aelymosinae T elemosine cet. ,14 eis V diuina u 15 iugi tabe] iugita u 17 iud. pot. nob. U iud. nob. pot. u 18 fratrum om. Uu 19 conruentibus V cum ruentibus u corruentes U 20 positos U non V -quoque ruamus] queramus u quoque tuęamur U legis ut (s.l.m2) normam T 23 pert. debet U 26 execrantes et eorum u 27 fili T )

181
substantiam, in qua et baptizati uitam aeternam suscepimus.

et, si dei tribuerit clementia, cum angelis merebimur dominicum pascha celebrare habentes quadragesimae exordium ab octaua die mensis, qui secundum Aegyptios uocatur Famenoth, et ipso praebente uires adtentius ieiunemus ebdomadae maioris, id est paschae uenerabilis, die tertia decima mensis Farmuthi fundamenta iacientes, ita dumtaxat, ut iuxta euangelicas traditiones finiamus ieiunia intempesta nocte, octauo decimo die supra dicti mensis Farmuthi et altero die, quo dominicae resurrectionis est symbolum, id est nono decimo eiusdem mensis, uerum pascha celebremus adiungentes his septem reliquas ebdomadas, in quibus pentecostes festiuitas texitur, et praebentes nos dignos communione corporis et sanguinis Christi.

sic enim merebimur accipere regna caelorum in Christo Iesu, domino nostro, per quem et cum quo deo patri gloria et imperium cum spiritu sancto et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.