Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si autem uolunt discere, quae sint humani generis exordia, audiant dicentem Moysen: tulit deus de terra et finxit hominem et insufflauit in faciem eius spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem, id est inmortalem. deus quoque benedicens Adam et Euae ait:crescite et multiplicamini et replete terram.,

Si animae post peccatum mittuntur in terras, ut nascantur in corporibus, non erat rationis benedici Adam et Euae, cum causa peccati maledictionem potius mereretur. denique, postquam plasmauit eos, benedictionis uocibus prosecutus est, quos postea uoluntate peccantes maledictione percussit.

ex quibus colligitur nequaquam propter animarum peccata corporum substitisse naturam. audiant rursum dicentem deum: ego feci terram et hominem in ea et Dauid: caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum et cessent ultra cogitationum suarum errores sequi et scripturarum magis auctoritate ducantur.

sicut enim, qui uoluptatibus eneruati sunt et quorum in pectore libido dominatur, contemplantes corporum uenustatem non quaerunt morum pulchritudinem, sed membrorum, sensusque eorum praegrauatus faece terrena nihil altius intuetur, sic, qui structa uerborum conpositione ducuntur et capti eloquentiae sono non intuentur dogmatum ueritatem, erubescunt errorem [*](2 *Esai. 48, 18-19 10 *Gen. 2, 7 14 Gen. 1, 28 22 *Hier. 34, 4 (27, 5) 23 Ps. 113,16 ) [*](1 huius g carcerem TV 5 arena UVu; add. maris U alt. et ex ut T 7 non om. u 9 sin Uu s V 10 audient u moisen V 11 insuflauit u 13 in inmortalem Up.c. 14 euam u 17 Eua g 18 potius om. U miseretur u 22ndeum om. g 23 super eam u Dauid om. V 24 autem om. V 27 peccatore (ca exp.) T peccato u 28 et quaer. non V 30 instructa u ) [*](12* )

180
pristinum confiteri et adrogantiae tumore caecati nolunt esse discipuli, ne, postquam correcti fuerint, prius errasse uideantur.

Abiectis itaque Origenis malis et scripturarum, quae uocantur apocrypha, id est abscondita, decipulis praetermissis — non enim in abscondito locutus sum, ait dominus — iterum atque iterum, fratres carissimi, dominicae passionis festa celebremus; fidem conuersatione decorantes misericordia in pauperes imitemur deum, cui nulla corporalium naturarum forma consimilis est, habeamus in cunctis imaginem bonitatis eius, paenitentia emendemus errores, oremus pro inimicis, pro detractatoribus obsecremus aemulantes Moysen, qui sororis contra se loquentis culpam oratione deleuit, oleo elemosynae peccatorum sordes lauemus.