Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et quamquam ille in tam apertam proruperit blasphemiam, tamen orandus est, de quo propheta testatur dicens et adorabunt te et i n te deprecabuntur, quia in te est deus et absque te non est deus, et rursum: omnis, qui inuocauerit nomen domini, saluus erit. et Paulus disputans: quomodo, inquit, inuocabunt, in quem non crediderunt? oportet primum credere, quod filius dei sit, ut recta et consequens fiat eius inuocatio. et quomodo orandus non est, qui non est deus, sic e\' contrario, quem deum esse constiterit, adorandus.

unde et Stephanus positis genibus et obsecrans pro his, qui se lapidibus obruebant, dicebat ad filium: domine, ne statuas illis hoc peccatum. in nomine quoque Iesu Christi omne genu flectetur caelestium, terrestrium et infernorum. quod autem dicitur: genu flectetur, sollicitae et humillimae orationis indicium est.

itaque nec deum credit Origenes filium dei, quem non putat adorandum, et lacerat eum conuiciis; cumque sibi in scripturarum memoria blandiatur et putet se eas intellegere, non audit contra se loquentem Moysen: [*]( 1 cf. Hebr. 5, 12-14 5 cf. Orig. de oratione c. 15 init. 6 *Ex. 5, 2 12 *Esai. 45,14 14*Rom.lO,13 15 *Rom. 10,14 21 Act. 7, 59 22 *Phil. 2, 10. cf. Esai. 45, 24 ) [*]( 1 doctrinarum g 2 augmenta V 3 cum] cumque V, om. u 4 origenis u maxime V sui om. V 7 est dominus V 9 o(r exp. V)rigenis TV 10 confitemur u 11 est om. u 14 omnis quicumque u 16 uocabunt u 17 recta] credat u 19 e] est V quem] qm u esse deum u ador. et orandus s est et orandus u est V 20 et om. U orans u 22 hoc ad u 23 flectere (ere in ras. m2) T flectitur Up.c. (i ex a) V cael.-flect. om. T 24 flectitur U , flectet V 26 origenis TVu dei om. u orandum u 27 in om. u memoria V blanditur u 28 putat u ea u moisen Vu )

174
homo, qui maledixerit deum, peccatum habebit et, qui nominauerit nomen domini, morte morietur; lapidibus obruet eum omnis multitudo. et quis tantis Christum adficit contumeliis ut hic, qui ausus est dicere: \'non debet orari\' cassum tantum ei diuinitatis nomen indulgens?