Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Obsecro, fratres dilectissimi, ut ignoscatis dolori meo doctrinis inpiis resistenti. dum enim inpudentiam sectatorum eius repercutere nititur, conpagem loricae ipsius et uenenati pectoris fraudulentias in medium protulimus, ut illud quoque conpleretur in eo: reuelabo ignominiam tuam et ostendam eam amatoribus tuis. nam inter cetera etiam resurrectionem a mortuis, quae spes salutis nostrae est, ita corrumpit et uiolat, ut audeat dicere corpora nostra rursum corruptioni et morti subiacentia suscitari.

responde mihi, o inpietatis caput, quomodo iuxta apostolum Paulum uicerit Christus eum, qui mortis habebat imperium, hoc est diabolum, si corruptibilia et mortalia iterum corpora surrectura sunt ? quid nobis profuit Christi passio, si mors atque corruptio denuo nostra corpora possessura est? aut quid sibi uult, apostolus scribens: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes uiuificabuntur, si resurgentibus mors saeua dominabitur? uel quomodo, qui ista credunt, possint ex animo dicere: Christus dei uirtus et dei sapientia, uolentes illo fortiorem esse mortem, quae suscitata ab eo corpora deletura est nec probetur ex omni parte superata ?

uerum et Origenem tam inpie resistentem Christus, dominus noster, et mortem uicit et diabolum, qui habebat mortis imperium, sua uirtute destruxit parato nobis in caelo uictoriarum suarum triumpho. nec idcirco corpora suscitauit, ut rursum perirent, sed illorum incorruptione perpetua mortem corruptionemque deleuit.