Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cum ergo et apostolus de saluatore significet: hoc enim fecit semel se ipsum offerens et Origenes tam audaciter illius sententiae contradicat, tempus est illud inferre: terra, terra, audi uerbum domini, scribe uirum istum abdicatum. quis enim infernus haec mala suscipere potest, qui tartarus de rebus istius modi cogitare? quae gigantum insania tam rebellis exstitit et turrem inpietatis extruxit ?

quae libido lasciuiens et daemonum amore deperiens sic uniuerso dogmati transeunti diuaricauit crura mentis suae? quis in tantum de Sodomitica uinea bibit, ut inebriatus uino furoris eius toto corde conciderit? quis Babyloniorum ita fluminum gurgitibus inrigatus uiuos Israhel fontes reliquit? quis egrediens de Hierusalem et Hieroboam, filii Nabat, imitator existens tot errorum fabricatus altaria est et ararum profana tura succendit ? cur Dathan et Abiron, qui minora peccarunt, non ueniant ante tribunal Christi et sui eum conparatione condemnent, qui extra ecclesiam saluatoris uariarum doctrinarum turibula diabolico igne conpleuit?

neque enim dominus, qui loquitur per prophetam: ego uisiones multiplicaui et in manibus prophetarum adsimilatus sum, adulterinas eum docuit proferre doctrinas [*](2 *Hab. 1,16 4 *Ps. 73,14 8 *Hebr. 7,27 11 *Hier. 22,29—30 16 cf. Ezech. 16, 25 17 cf. Deut. 32, 32 cf. Esai. 51,17. Hier. 25, 15. Apoc.19, 15 19 cf. Hier. 2,13 20 cf. III Reg. 12,28—33 21cf.Num.l6,lsqq. 25*0s.l2,10 ) [*]( 2 ambacuc (uc ex u) T abbacuc Uu abacuc V 3 ipse diab. om. U 4 eum in esca populo u 5 ethiopibus (s.l.m2 I pu V) UV ethiopo u 6 eius et sang. u 9 origenis Tu tam aud.] tanta confidentia s audaciter Ta.c.I audacter eet. 11 pr. terra—dom. om. U alt. terra om. V < 13 potest om. u\\ qui] quis g 14 insaniam V turrim g 17 ut] et V eius om. V 18 concidit V babil. Vu babyll. Ta.r. 19 hier. T iher. cet. 20 iheroboam UV nabath Uu 21 fabricator u earum u prof(ph u)anatura Uu thura V 22 habirou U,Va.r. peccauerunt Vu ueniunt u uenient U 23 eum] enim u 24 thur. V turribula Ua.c. turbula u diabolica V )

171
nec, qui a principio ipsi uiderunt et ministri fuerunt uerbi dei, nec prophetarum chorus, qui olim uocabantur \'uidentes\', haec eum instituit, sed ipse suae mentis arbitrio furori daemonum seruiens et blando cogitationum errore deceptus gregem et, ut ita dicam, examen dogmatum peruersorum per totum orbem inmisit mentibus indoctorum.

iste est, qui Assyriis Babyloniisque fluminibus aperuit os suum, qui nauem ecclesiae bonarum mercium plenam salutis doctrinae fluctibus operire conatus est, dum inperitorum laude sustollitur et scripturarum sensum aliter, quam se habet ueritas, edisserens gloriatur in confusione sua. quis enim tam innumerabiles et garrulos et uerbositatis atque inperitiae plenos conscripsit libros et infatigabili studio dies noctesque coniunxit, ut errorum monimenta dimittens mereretur audire: m u 11 i s itineribus tuis deceptus es?

usus est emm duce pessimo, aura populari, et plurimis falsae scientiae uoluminibus exaratis ac rebelli contra deum mente pugnans unguento caelestium doctrinarum saniem quandam et paedorem sui fetoris inmiscuit,, . ut rursum ad suam animam diceretur : inmunda et famosa et nimia iniquitatibus. neque enim prophetam audire uoluit conmonentem: quare diligitis uanitatem et quaeritis mendacium ? qui pro daemonibus Christum adfigit cruci, ut non solum dei et hominum, sed daemonum quoque mediator fiat.

uerum absit tam inmane nefas de saluatore credere, ut templum corporis sui, quod pro nobis suscitare dignatus est. [*]( 2 cf. I Reg. 9,9 10 cf. Eccli. 3,12 13 cf. Prou. 12,26 18 ? 20 *Ps. 4, 3 22 cf. I Tim. 2, 5 24 cf. Ioh. 2, 19. 21 ) [*]( lnec] nonnlfu qui a] quia V uerbi] sermonis u 2 hoc V 5 dogmati ua 6 as(s s.l.U) sir. Uu sir. V - babil. Vu babyll. Ta.r. flum.] numinibus uel luminibus coni. Engelbrecht 7 qui nau. eccl.] quin autem eccl. nau. u nauim V . 8 plen. sal. doctr.] salutaris doctr. plen. s salutis] salsis Uu falsis uel falsae coni. Vall. solutis uel solutae Engelbrecht; sed salutis ad bonarum mercium, non ad doctrinae referendum est imperatorum TV (c/. Vall. adnot.) 10 tam inn. enim u 11 tam inn.] inn, adeo s tam s.l.T garulos V 12 conscr. libros et} sua sit u infatigabilis U coniungit u 13 monumenta U 14 suis u est] es u 15 ppla u et] sed u scienti u 16 rebellis V pugnas unguenta u 17 pedorem V ph(h exp.)edorem u faetoris T 18 diceret U et fam. om. V , 19ininiq. U 21 qui] is qui g ut quid u 22 affixit U 24 corpus u susc. dign.] suscitatus u )

172
amissurus aliud sibi templum daemonicae conditionis adfigat, ut illorum quoque recepta similitudine pro ipsis patibulum subeat.