Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nam et apostolus scribens: no1 ous participes daemonum fieri. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae domini participari et mensae daemoniorum, inpossibile esse demonstrat [*]( 1 *I Cor. 15,3 9 cf. Hebr. 6, 6 13 *Matth. 26, 26 14 *Matth. 26, 27-28 21 Matth. 7, 6 24 *I Cor. 10, 20—21 ) [*]( 1 persp. om. g scripsit u tradidit u 2 et om. TV 5 origenis Tu 8 fauctor Va.c. facto u crebr(r s.l.F)ius Vu 9 profundum Vu 10 detraatur et u 11 qui] quia u pr. et om. u sequentur Ta.c.V alt. et] ut T 12 dix. xpm crucifigendum ab ipso V dic. quoque u 15 crucifigetur T-gitur cet. --gatur s ut] et u 17 communicauerit u 19 recipite u 24 dirumpant Uu scribit V 25 demoniorum u non-daem. om. U 27 et 28 mensa V 28 inposs.-part. om. V per haec imposs. s inposs. esse om. u daemonas Tu.c.m2 — nes cet: )

170
daemonas de calice domini bibere et de mensa eius participari.

cibus diaboli negatores dei sunt Ambacum loquente: escae eius electae; cibus autem inpiorum omnium execrabilis ipse diabolus prophetae uaticinio concrepante: dedisti eum escam populis Aethio pibus. ex quibus omnibus adprobatur Christum pro daemonibus non posse crucifigi, ne daemones corporis et sanguinis eius participes fiant.

Cum ergo et apostolus de saluatore significet: hoc enim fecit semel se ipsum offerens et Origenes tam audaciter illius sententiae contradicat, tempus est illud inferre: terra, terra, audi uerbum domini, scribe uirum istum abdicatum. quis enim infernus haec mala suscipere potest, qui tartarus de rebus istius modi cogitare? quae gigantum insania tam rebellis exstitit et turrem inpietatis extruxit ?

quae libido lasciuiens et daemonum amore deperiens sic uniuerso dogmati transeunti diuaricauit crura mentis suae? quis in tantum de Sodomitica uinea bibit, ut inebriatus uino furoris eius toto corde conciderit? quis Babyloniorum ita fluminum gurgitibus inrigatus uiuos Israhel fontes reliquit? quis egrediens de Hierusalem et Hieroboam, filii Nabat, imitator existens tot errorum fabricatus altaria est et ararum profana tura succendit ? cur Dathan et Abiron, qui minora peccarunt, non ueniant ante tribunal Christi et sui eum conparatione condemnent, qui extra ecclesiam saluatoris uariarum doctrinarum turibula diabolico igne conpleuit?

neque enim dominus, qui loquitur per prophetam: ego uisiones multiplicaui et in manibus prophetarum adsimilatus sum, adulterinas eum docuit proferre doctrinas [*](2 *Hab. 1,16 4 *Ps. 73,14 8 *Hebr. 7,27 11 *Hier. 22,29—30 16 cf. Ezech. 16, 25 17 cf. Deut. 32, 32 cf. Esai. 51,17. Hier. 25, 15. Apoc.19, 15 19 cf. Hier. 2,13 20 cf. III Reg. 12,28—33 21cf.Num.l6,lsqq. 25*0s.l2,10 ) [*]( 2 ambacuc (uc ex u) T abbacuc Uu abacuc V 3 ipse diab. om. U 4 eum in esca populo u 5 ethiopibus (s.l.m2 I pu V) UV ethiopo u 6 eius et sang. u 9 origenis Tu tam aud.] tanta confidentia s audaciter Ta.c.I audacter eet. 11 pr. terra—dom. om. U alt. terra om. V < 13 potest om. u\\ qui] quis g 14 insaniam V turrim g 17 ut] et V eius om. V 18 concidit V babil. Vu babyll. Ta.r. 19 hier. T iher. cet. 20 iheroboam UV nabath Uu 21 fabricator u earum u prof(ph u)anatura Uu thura V 22 habirou U,Va.r. peccauerunt Vu ueniunt u uenient U 23 eum] enim u 24 thur. V turribula Ua.c. turbula u diabolica V )

171
nec, qui a principio ipsi uiderunt et ministri fuerunt uerbi dei, nec prophetarum chorus, qui olim uocabantur \'uidentes\', haec eum instituit, sed ipse suae mentis arbitrio furori daemonum seruiens et blando cogitationum errore deceptus gregem et, ut ita dicam, examen dogmatum peruersorum per totum orbem inmisit mentibus indoctorum.