Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Fautor daemonum et non hominum crebris calumniis lacessit filium dei et denuo crucifigit non intellegens, in quam profundam et horribilem inpietatis uoraginem detrahatur. consequens enim est, ut, qui priora susceperit, suscipiat et quae sequuntur, et, qui pro daemonibus Christum dixerit crucifigi, ad ipsos quoque dicendum esse suscipiat: accipite et edite; hoc est corpus meum et: accipite et bibite; hic est sanguis meus.

si enim et pro daemonibus crucifigetur, ut nouorum dogmatum adsertor adfirmat, quod erit priuilegium aut quae ratio, ut soli homines corpori eius sanguinique communicent non daemones quoque, pro quibus in passione sanguinem fuderit? sed nec daemones audient: accipite et edite et: accipite et bibite nec dominus sua praecepta dissoluet, qui discipulis ait: nolite dare sanctum canibus nec mittatis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi disrumpant uos.

nam et apostolus scribens: no1 ous participes daemonum fieri. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae domini participari et mensae daemoniorum, inpossibile esse demonstrat [*]( 1 *I Cor. 15,3 9 cf. Hebr. 6, 6 13 *Matth. 26, 26 14 *Matth. 26, 27-28 21 Matth. 7, 6 24 *I Cor. 10, 20—21 ) [*]( 1 persp. om. g scripsit u tradidit u 2 et om. TV 5 origenis Tu 8 fauctor Va.c. facto u crebr(r s.l.F)ius Vu 9 profundum Vu 10 detraatur et u 11 qui] quia u pr. et om. u sequentur Ta.c.V alt. et] ut T 12 dix. xpm crucifigendum ab ipso V dic. quoque u 15 crucifigetur T-gitur cet. --gatur s ut] et u 17 communicauerit u 19 recipite u 24 dirumpant Uu scribit V 25 demoniorum u non-daem. om. U 27 et 28 mensa V 28 inposs.-part. om. V per haec imposs. s inposs. esse om. u daemonas Tu.c.m2 — nes cet: )

170
daemonas de calice domini bibere et de mensa eius participari.

cibus diaboli negatores dei sunt Ambacum loquente: escae eius electae; cibus autem inpiorum omnium execrabilis ipse diabolus prophetae uaticinio concrepante: dedisti eum escam populis Aethio pibus. ex quibus omnibus adprobatur Christum pro daemonibus non posse crucifigi, ne daemones corporis et sanguinis eius participes fiant.