Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Conuentus litteris memorati conuenio sanctitatem tuam, ut *** sicuti nos in urbe Roma positi, quam princeps apostolorum statuit et fide sua confirmauit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec, quae diximus, damnauimus et cum magnis; precibus postulauimus, ut euangeliorum instituta (sint tuta), quae ex ore suo dei et Christi docuit censura; ab hac recedi omnino d non debere, sed illud in memoriam deduci, quod Paulus, uenerabilis V apostolus, praedixit atque commonuit: si quis uobis euangelizauerit praeter quod euangelizatum est uobis, anathema sit. igitur hoc praeceptum tenentes illud, quicquid est fidei nostrae contrarium ab Origene quondam\' scriptum, indicauimus a nobis esse alienum atque punitum.

Haec sanctitati tuae scripsimus per Eusebium presbyterum, qui calorem fidei gestans et amorem circa deum habens quaedam capitula blasphemiae obtulit, quae nos non solum horruimus et iudicauimus, uerum etiam, si qua alia sunt ab Origene exposita, cum suo auctore pariter a nobis scias esse damnata. dominus te incolumem custodiat, domine frater merito honorabilis. [*](15 *Gal. 1, 8 ) [*]( 1 attentus Engelbrecht actenus u prouidus Vall. 2 e curis Engelbrecht ecoris u, del. Vall. \'6 magnis-blasphemiis ua.c.m2 9 lacunam indicaui; uerbum constituas uel simile quid excidisse uidetur 11 diximus delendum censet Engelbrecht 12 sint tuta addidi, (obseruentur) instituta coni. Engelbrecht 13 postj censura lacunam adesse suspicatur Vall. 14 uenerabilis bis u 18 condam u 21 dominumVfflZi. 23 etiamj et Vall. )

159

XCVI. EPISTULA S. THEOPHILI EPISCOPI PASCHALIS.

Christum Iesum, dominum gloriae, fratres carissimi, rursum consona uoce laudemus et alacres adhortantis prophetae uerba conplentes, qui dicit: cantate domino hymnum nouum, quotquot fidei perducentis ad regna caelorum participes sumus, sanctae sollemnitatis suscipiamus aduentum et inminentes ferias totius nobiscum orbis festiuitate celebremus clamante uno de sapientibus: ueni, comede in laetitia panem.. tuum et bibe in corde bono uinum tuum, quoniam placuerunt deo opera tua.

qui enim bonorum operum sunt et lacte infantiae erecto solidioris cibi alimenta suscipiunt, diuinos sensus altius intuentur et saturati spiritali cibo laudatorem et testem uitae suae habent deum. ad istius modi conuiuas Ecclesiastes loquitur: omni tempore sint uestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat, ut uirtutum ueste circumdati splendorem solis imitentur et cotidiana lectione sanctarum scripturarum infundant oleum sensui suo et parent mentis lucernam, quae iuxta praeceptum euangelii luceat omnibus, qui in domo sunt. [*]( 5 *Ps. 149,1 etc. 9 *Eccle. 9, 7 12 cf. Hebr. 5, 13-14 15 Eccle. 9, 8 20 Matth. 5, 15 ) [*](T — Parisinus lat. 2172 s. X. ) [*](U = Parisinus lat. 16897 s. XII. ) [*](V = Parisinus lat. 2173 s. XIII. ) [*](u = Ambrosianus H. 59. sup. s. XIII. ) [*](epistula sci theofili epi pascalis secunda T epla secunda eiusdem Id eosdem de eodem U epla eiusdem paschalis ad totius egipti epos V theophili epi alexandrine paschalis epla u. Hanc epistulam paschalem non secundam, sed primam esse recte contcndit VaUarsius ) [*]( 4 alacriter s adortantis U adhortantes T adorantes u; add. et G 6 fidei om. u perducentes u 7 et-nobiscum om.V imitentes u imminentia g 8 ferias] festa g urbis Ta.c.m2U festiuitatc V 11 complacuerunt g domino V 12 solidiora r alimenta cibi u 14 dominum u ad T et ad cet. huiusce u V7 deficiet u circumdata Ua.c. 18 imitemur s script. sanct. u quisque infundat g 19 sensu u paret g - .. )

160

Igitur conuiuas tales et, qui sic passionis dominicae festa concelebrent, aemulantes cum sancto dicamus: laudabo dominum in uita mea, psallam deo meo, quam diu sum, festinemusque ad angelorum metropolim, quae libera est et nulla malitiae sorde maculatur, in qua nec dissensiones sunt nec ruinae et de altero ad alterum transmigratio, omnique uoluptate calcata et conpressis luxuriae fluctibus, qui aduersum nos crebrius intumescunt, caelestibus misceamur choris, ut iam nunc illuc mente translati et augustiora uidentes loca simus, quod futuri sumus.

qua beatitudine indignos se fecere Iudaei, qui scripturae sanctae opibus derelictis et pauperes intellegentiae adquiescentes magistris i usque hodie audiunt: semper errant corde, et nolunt II praesenti Christo dicere: benedictus, qui uenit in no- I mine domini, praesertim cum omni uoce opera clariora deum I illum esse testentur et nequaquam dicere: \'haec dicit dominus" sed \'ego dico uobis" per quae ostendit se latorem legum et dominum et deum uerum et non esse unum quemlibet prophetarum.

Neque enim diuinitatem eius, quae nullis locorum spatiis circumscribitur, adsumptio seruilis formae poterat obscurare nec angustia humani corporis ineffabilem maiestatis terminare uirtutem, quem operum magnitudo dei filium conprobat.