Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Conuentus litteris memorati conuenio sanctitatem tuam, ut *** sicuti nos in urbe Roma positi, quam princeps apostolorum statuit et fide sua confirmauit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec, quae diximus, damnauimus et cum magnis; precibus postulauimus, ut euangeliorum instituta (sint tuta), quae ex ore suo dei et Christi docuit censura; ab hac recedi omnino d non debere, sed illud in memoriam deduci, quod Paulus, uenerabilis V apostolus, praedixit atque commonuit: si quis uobis euangelizauerit praeter quod euangelizatum est uobis, anathema sit. igitur hoc praeceptum tenentes illud, quicquid est fidei nostrae contrarium ab Origene quondam\' scriptum, indicauimus a nobis esse alienum atque punitum.