Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

\'quis enim ita aut stultus aut inpius est, ut. non confiteatur te maximum orbi dedisse munus eiectis sceleratissimis blasfemi Origenis discipulis, ne ecclesia Christi ab his polluatur, quorum cancer et insanabilis lepra sic multorum corda peruasit, ut etiam, qui simulant paenitentiam, heresi iungant periurium et nos, quia tacere coguntur, odire non desinant? .

Confortare igitur et uiriliter age, dei famule, et usque in finem Origenis figmenta persequere, ne simplicum mentes sub umbra scientiae blandis eius capiantur inlecebris et fiat in corpore Christi scissurae diuisio.

omnes enim, qui sapiunt, quae sursum sunt, te patrem et spem et coronam fidei alacres profitentur, quod Arrii magistrum et discipulum eius euangelico mucrone confoderis. fratres cellulae meae oppido et (te) salutant et fratres, qui tecum sunt.