Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod cum cerneret innumerabilis frequentia monachorum, coeperunt omnes uociferari et paucorum furorem consono clamore terrere, ut saltim metu collectam fieri sinerent et ecclesiae iura seruari. et nisi gratia dei multitudinis impetus refrenasset, et euenisset aliquid, quod solet in seditionibus fieri; in tantam enim nefarii homines temeritatem, immo insaniam proruperant, ut sanctae quoque conuersationis monachi et semper mansuetissimi eorum furorem sustinere non possent.

quae nos omnia dei auribus patienter et humiliter tulimus prouidentes saluti eorum, qui contra nos hostiliter pugnabant, ita dumtaxat, ut ecclesiasticas regulas et fidem rectam nullius amicitiis donaremus, quia potens est dominus et nobis et omnibus seruis suis in commune concedere, ut necessitudini hominum praeferamus fidei ueritatem.

simulque et uos petimus, ut singuli cum populIs, qui uobis crediti sunt, oretis attentius et deum misericordiam deprecemini, quo possimus diabolicis hereticorum insidiis resistentes habere pacem cum his, qui semper pro ueritate pugnauerunt, [*]( 4 hoc] id Vall. etiam] et Vall. 6 plur.—episc. scripsi plurimis-episcopis u plurimi-episcopi Vall. 7 proiberent (non prohibentur) u prohiberen-I tur Vall. 10 bacillos Vall. 14 prouiderent (ui exp.) u 18 sinerent Vall. sineret u 19 impetum Vall. et euenisset scripsi et uenisset u euenisset Vall. 21 praeruperant Vall. 23 possent Vall. possint u dei] surdis coni. Vall. . 25 amittiis u 26 quia] quod Vall. 27 perferamus u 28 unitatem Vall. 30 diabolicis om. Vall. )

155
omnesque simul coronam iustitiae praestolemur. fratres, qui uobiscum sunt, plebs, quae mecum est, in domino salutat.

XCIII. (RESPONSUM SVNODI HIEROSOLVMITANAE AD SUPERIOREM THEOPHILI SVNODICAM EPISTULAM.)

Domino et honorabili, beatissimo episcopo Theophilo Eulogius, Iohannes et ceteri episcopi, qui Hierosolymis in sancta encaeniorum die repperti sunt.

Nosti, domine cuncta laudabiliter pater, et ante nostras litteras, quod omnis propemodum Palaestina gratia Christi ab hereticorum aliena sit scandalo praeter paucos, qui Apollinaris erroribus adquiescentes noxia praeceptoris sui scripta meditantur. atque utinam sanctorum orationibus non nos inquietarent Iudaici serpentes et Samaritanorum incredibilis stultitia atque gentilium apertissimae inpietates, quorum turba quam plurima et ad ueritatem praeditationis omnino auribus obturantes, in similitudinem luporum gregem Christi circuientes non paruas nobis excubias et laborem incutiunt, dum uolumus oues domini custodire, ne ab his dilacerentur!

et quia scripsit nobis sanctitas tua reppertos quosdam in Aegypto, qui et Origenis dogmatibus pestifera quaedam uelint introducere in ecclesiis et simplicum corda decipere, necessarium duximus significare sanctitudini tuae, quia istius modi praedicatio II a nostris auribus aliena sit. neque enim audiuimus umquam docentes, quod Christi regnum aliquando sit terminandum — absit hoc a fidelium auribus Gabrihel angelo loquente ad Mariam de eo, qui nasciturus est Christus, atque dicente: regnabit super domum Iacob in aeternum et regni eius non erit finis! — neque, quod zabulus cunctis peccatorum uitiis liberatus dignitatem obtineat, quam habuit, antequam caderet, ita ut et ipse et Christus sub unum dei patris redigantur imperium. [*]( 1 cf. II Tim. 4, 8 26 *Luc. 1, 32-33 ) [*](u = Ambrosianus H. 59. sup. s. XIII, qui inseriptione caret) [*]( 6domnouhonor.■honorabili 6 domno u honor. et pro et honor. mauult Engelbrecht honorabili bissimo u honorabilissimo Vall. 7 ihrlimis u encheniorum u 9 cuncta est acc. graec. pat (= pater, non pati) u per gi Vall. 10 palesthina u 17 nobis (non uobis) u 20 egipto u et u ex Vall. 21 simplicium Vall. ideo necess. Vall. 22 quia] quod Vall.- )

156
qui enim ita credunt, ituri sunt in tenebras, quae praeparatae sunt diabolo et angelis eius.

et si qui sunt, qui m suis tractatibus tradiderunt, quod filius nobis sit conparatus ueritas, patri conlatus mendacium, et quod est, inquiunt, Petrus et Paulus. ad saluatorem, hoc est unigenitus filius et dei uerbum conparatus patri et - ut breuiter nostram sententiam declaremus, neque necesse est eadem rursus iterare — quicumque haec praedicat, quae beatitudo tua damnanda significat et quae discordant ab ea fide, quam pio sensu patres nostri in urbe Nicena scripserunt, et ipsi et dogmata eorum sint ecclesiae anathema cum Apollinare, qui contra sanctas scripturas , uadens inperfectum hominem dicit a domino Iesu Christo nostro esse susceptum et non plenam assumptionem eius et animae et M corporis salutem datam.

nos enim insistentes patrum uestigiis et J scripturarum uocibus eruditi docemus et praedicamus in ecclesiis et confitemur trinitatem increatam, aeternam, unius esse in tribus subsistentiis et in una deitate *** odorantes. si quos autem tua reuerentia uel propter dogmatum prauitatem uel propter alias causas a communione seiungit, sicut nobis indicare dignatus es, scias in nostris ecclesiis non recipiendos, donec tu paenitentiae eorum, si tamen uoluerint damnare peruersa, ueniam dederis. saluta omnes, qui tecum sunt sacerdotales gradu.

XCIV. (EPISTULA DIONVSII, LIDDENSIS EPISCOPI, AD THEOPHILUM.)

Domino beatissimo Theophilo Dionysius, Liddensis episcopus.

Bonus deus noster, qui in conciliis sanctorum glorificatur et amicos sibi ac prophetas singulis temporibus [*]( \' 1 cf. Matth. 25, 41 4 Orig. negi dQ;Cw\'V I fragm., cf. pag. 149, 2 27 *Ps. 88, 8 ) [*](2 alt. et] quod Vall. 3 comp. sit Vall. ueritas Vall. neritate u 5 ad salu. Vall. a saluatore u hunigenitus u 8 iterare u tractare Vall. hoc Vall. 10 nichena u 17 lacunam indicaui odorantes (non adorantes) u substantiae1 coni. Vall.; totum locum sic restituendum censet Engelbrecht: unius esse in tribus subsistentiis (substantiae) in una deitate (trinitatem) adorantes quis Vall. 18 referentia u 19 communitione se iungit u sicuti Vall. ) [*](u = Ambrosianus H. 59. sup. s. XIII, qui inscriptione caret) [*]( 26 domno u dionisius u )

157
praeparat, si ordinem nostrae generationis aspicis, et(te), domine frater beatissime, aemulatorem rectae fidei suscitauit, ut et superstitionem hereticam de gentilium fonte manantem apostolico rigore euerteres et humanum genus, quod multis trahitur erroribus, ac dispersum gregem Christi ad suum pastorem reduceres, qui tempore passionis idcirco pro cunctis dedit animam suam, ut nunc possimus credentes dicere: uere deus in nobis est.

\'quis enim ita aut stultus aut inpius est, ut. non confiteatur te maximum orbi dedisse munus eiectis sceleratissimis blasfemi Origenis discipulis, ne ecclesia Christi ab his polluatur, quorum cancer et insanabilis lepra sic multorum corda peruasit, ut etiam, qui simulant paenitentiam, heresi iungant periurium et nos, quia tacere coguntur, odire non desinant? .