Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dolent contra me atque insaniunt, quare solitudines et habitacula monachorum, in quibus sancta conuersatio est, non .\' [*](1 ut addidi, om. u 4 masuetudine u 6 negotii Vall. 7 familiaritate u 8 praetulimus (non pertulimus) u aecersitus Vall. accessitus u\' 9 ut scripsi etu dicere Vall. 13 ambigit (non abigit) u 15 indi presertim u 19 etiam u et Vall. aluo u 20 elemosine u . 28 hi scripsi hii u si Vall. descr; Vall. discr. u 29 peregrinationis Vall. -nes u in commoda u 31 hoc om. Vall. )

152
permiserim inpiis Origenis dogmatibus pollui. e quibus ut cetera praetermittam, in libris Resurrectionis, quos scripsit ad Ambrosium dialecticum morem imitans disputandi, in quo sciscitatus est atque responsio, artis magicae praedicator his uerbis est: ars magica non mihi uidetur alicuius rei subsistentis uocabulum, sed et, si sit, nequaquam est operis mali nec quod haberi possit contemptui.

quae dicens perspicue domino contradicit, qui loquitur per prophetam: sta nunc in incantationibus tuis, in multis ueneficiis tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si possint tibi prodesse. laborasti in consiliis tuis; stent astrologi caeli et saluum te faciant, qui contemplantur sidera, nuntient tibi, quid super te futurum sit.

praeterea in libris περὶ άρχῶν etiam hoc persuadere conatur, quod uiuens dei sermo non adsumpserit corpus humanum, et contra apostoli uadens sententiam scripsit, quod, qui in forma dei aequalis erat deo, non fuerit uerbum dei, sed anima de caelesti regione descendens et se de forma aeternae maiestatis euacuans humanum corpus adsumpserit. quae dicens Iohanni apertissime contradicit scribenti: et uerbum caro factum est. nec potest anima credi saluatoris et non deus uerbum et formam et aequalitatem paternae maiestatis habuisse.

in alias quoque inpietates furibundus exultat uolens eum, qui in consummatione saeculorum et in destructione peccati semel passus est, dominum nostrum Iesum Christum pro daemonibus quoque et spiritalibus nequitiis crucem aliquando passurum. nec meminit Pauli scribentis: inpossibile est eos, qui semel sunt inluminati, gustauerunt.etiam donum caeleste et participes sunt facti spiritus sancti, gustauerunt nihilo minus bonum dei uerbum uirtutesque saeculi [*]( 4 Orig. de resurrect. fragm. 9 *Esai. 47, 12-13 17 cf. Phil. 2, 6 21 Ioh. 1,14 27 *Hebr. 6, 4-6 i ) [*]( 2 quos (non quod) u \' 3 dialeticum u sciscitatus scripsi suscitatus u 1 sciscitatio Vall. 6 uocabulum Vall. -bulo u 9 incantionibus ua.c. 10 bene- fitiis u 13 saluam u contemplati sunt Vall. 14 facturum ua.c. 15 PARCON u etiam u et Vall. 16 assumserit u 19 sede u 22 deus Vall. dm u 24 ex(s)ultat Vall. exaltat u 26 spalibus u spiritual. Vall. 29 etiam] et Vall. )

153
uenturi et prolapsi sunt, renouari iterum ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis filium dei et ostentui habentes.

si haec scire uoluisset, immo si non ea, quae scit, contemneret, numquam apostolo contradicens pro daemonibus quoque Christum diceret esse passurum et eum praeberet ostentui clausa, quod legimus, aure pertransiens: Christus resurgens a mortuis ultra non moritur; mors ei nequaquam dominabitur. quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem uiuit, uiuit deo. hoc enim, quod dicitur \'semel\', non secundum recipit nec tertium; unde et apostolus sciens eum semel crucifigi tota ad Hebraeos affirmat audacia: hoc enim fecit semel se ipsum offerens..