Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quae mulier ignorante nie amicorum eius studio etiam in albo uiduarum descripta est, ut refrigeriis elemosynae dolorem. uulneris solaretur. quod postquam a quodam diacono didici, qui intrepidus nuntiabat mulierem scriptam in uiduarum numero, ut taceret, quod obiecerat, ilico per multos Isidoro indicem prodidi et monui, ut episcoporum se iudicio praepararet muliere dumtaxat a ceterarum consortio separata, donec causae uideremus euentum. neque enim fas erat eam ecclesiae opibus sustentari, quae tantum crimen aut dixisset temere aut tacuisset. iste est signifer hereticae factionis; hoc utuntur duce [*]( G ) uel locupletissimo hi, quos in exordio epistulae descripsimus, qui possit praebere cibos et peregrinationis eorum incommoda sustentare. ubi furor et caedes necessariae sunt, nullius alterius indigent auxilio; ubi expensae et sumptus uarii, nihil hoc largitore adcommodatius.

Dolent contra me atque insaniunt, quare solitudines et habitacula monachorum, in quibus sancta conuersatio est, non .\' [*](1 ut addidi, om. u 4 masuetudine u 6 negotii Vall. 7 familiaritate u 8 praetulimus (non pertulimus) u aecersitus Vall. accessitus u\' 9 ut scripsi etu dicere Vall. 13 ambigit (non abigit) u 15 indi presertim u 19 etiam u et Vall. aluo u 20 elemosine u . 28 hi scripsi hii u si Vall. descr; Vall. discr. u 29 peregrinationis Vall. -nes u in commoda u 31 hoc om. Vall. )

152
permiserim inpiis Origenis dogmatibus pollui. e quibus ut cetera praetermittam, in libris Resurrectionis, quos scripsit ad Ambrosium dialecticum morem imitans disputandi, in quo sciscitatus est atque responsio, artis magicae praedicator his uerbis est: ars magica non mihi uidetur alicuius rei subsistentis uocabulum, sed et, si sit, nequaquam est operis mali nec quod haberi possit contemptui.

quae dicens perspicue domino contradicit, qui loquitur per prophetam: sta nunc in incantationibus tuis, in multis ueneficiis tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si possint tibi prodesse. laborasti in consiliis tuis; stent astrologi caeli et saluum te faciant, qui contemplantur sidera, nuntient tibi, quid super te futurum sit.