Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quorum nobilitas in scelere est et tam rabidus furor ad omne -facinus, quod inperitia superbiaque suggesserit, ut praecipites ruant [*]( 23 cf. II Tim. 4, 3 ) [*](u = Ambrosianus H. 59. sup. s. XIII, qui titulo caret ) [*](4 et 6 palesthiiios u 4 alt. ad om. Yall. ciprios u 8 iohi u Zebiano Vall. dionisio u genadio u 9 Theodosio Vall. Dicterio Vall. porphirio u 11 helie enceniis u teophilus u 13 cipros u. 14 domnis u pr. et coll. lin. 7 delendum censet Engelbrecht 15 Agapeto Vall. agapeno u boecio u Ilelpidio ,Vall. hilpidio u 16 machedonio u HeraclidaeEngelbrecht—de u — di Vall. 17 Kyriaco scripsi kiriaco u Aphrodito Vall. 19 temptasse om. Vall. in heresim u \\ in a ValL deletum post coetum transposui 23 hi scripsi hii u |ii Vall. 24 simplicium Vall.. ) [*]( 10* )

148
nec intellegant mensuram suam, sed apud semet ipsos sapientes, qui fons erroris est, maximos putant esse (se), quod non sunt, denique in tantam prorumpentes dementiam, ut in se uerterent manus et propria ferro membra truncarent putantes stultae cogitationis arbitrio hinc religiosos et humiles se probari, si mutilata fronte et sectis auribus incederent. e quibus etiam unus linguae partem mordicus amputauit, ut ignorantibus quoque ostenderet, quam timide dei iura seruaret et ex ipsa debilitate praepediti monstraret eloquii, quanto furore pectoris aestuaret.