Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Praeterea, quia docto uiro loquor et tam diuinis scripturis quam saeculi litteris erudito, illud dignationem tuam admonitam uolo, ne me putes in modum rustici balatronis cuncta Origenis reprobare, quae scripsit - quod in me criminantur ἀκαιροσπουδασταὶ eius et quasi Dionysium philosophum arguunt subito mutasse sententiam —, sed tantum praua dogmata repudiare.

scio enim aequali maledicto et eos subiacere, qui bona mala dicunt, et illos, qui mala bona iudicant; qui faciunt amarum dulce et dulce amarum. aut quae est tanta pertinacia sic alicuius laudare doctrinam, ut sequar et blasphemiam ?.