Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Porro, quod Pamphilum proferunt laudatorem eius, gratias illis ago meo nomine, quod dignum me putauerunt, quem cum martyre calumniarentur. si enim ab inimicis Origenis libros eius dicitis esse uiolatos, ut infamaretur, quare mihi non liceat dicere ab amicis eius et sectatoribus conpositum esse sub nomine Pamphili uolumen, quod illum testimonio martyris ab infamia uindicaret?

ecce uos emendatis in Origenis libris, quod ille non scripsit, et miramini, si edat aliquis librum, quem ille non edidit? uos in edito opere potestis coargui; ille, qui nihil aliud edidit, facilius patet calumniae. date quodlibet aliud opus Pamphili, nusquam repperietis; hoc unum est. unde igitur sciam, quod Pamphili sit? uidelicet stilus et saliua docere me poterit. numquam credam, quod doctus uir primos ingenii sui fructus quaestionibus et infamiae dedicarit. et ipsum nomen Apologetici ostendit accusationem; non enim defenditur, nisi quod in crimine est. unum proferam, cui contradicere uel stulti sit uel inpudentis.