Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud uero, quod adserunt a quibusdam hereticis et maliuolis hominibus libros eius esse uiolatos, quam ineptum sit, hinc probari potest. quis prudentior, doctior, eloquentior Eusebio et m Didymo, adsertoribus Origenis, inueniri potest? quorum alter sex uoluminibus tfjgajzoloyiag ita eum ut se sensisse confirmat, alter sic eius errores nititur excusare, ut tamen illius esse fateatur, non scriptum negans, sed sensum scripti edisserens. aliud est, si, quae ab hereticis addita sunt, Didymus quasi bene dicta defendit.